-
Verum quando responsis suis sibi magnopere satisfactum fuisse affirmaret, tum vero se quasi attonitam et in ecstasim raptam fingebat propter mirabilem adolescentis e periculis emersionem, eum amplexa acsi e morte in vitam rediisset atque argumentata Deum, qui modis tam miris eum ab interitu eripuisset, simul reservare eum constituisse ad prospera fortunae et magnum aliquod facinus.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:16)
-
17. Iam vero, quantum ad caussam defectionis suae a rege, verum est regem in praelo de Bosworth, turmis hostium undique circumseptum, in extremo vitae suae periculo fuisse, cum Stanleius iste a fratre missus fuit cum tribus millibus armatorum ad regem eripiendum, quod tam fortiter et foeliciter praestitit, ut rex Richardus in eo loco occisus esset.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 17:1)
-
Qua pugna (praeter occisos et eos qui fuga se eripuerunt) capti sunt circiter centum quinquagenta homines, quos omnes (quoniam rex iudicabat morem illum paucos ad terrorem reliquorum supplicio afficiendi melioris notae hominibus competere, verum faecem populi protinus internecioni dandam, praesertim in principio rebellionis, simulque animo prospiciens copias Perkini posthac ex colluvie et sentina hominum proiectorum compositas iri) in patibulo suspendi iussit ad maiorem terrorem eiusmodo nebulonibus incudiendum.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:7)
-
Rex autem, qui (medicorum more) phlebotomia uti solebat potius ad vitam conservandam quam eripiendam, neque unquam sanguinarius erat cum esset securus, postquam iam periculum transisse cerneret, omnibus tandem ignovit praeter paucos ex profligatissimis quos supplicio destinavit, ut clementia eius erga reliquos magis elucesceret.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:5)
-
Itaque postquam per nuncium unum aut alterum per aliquos ex illis servis comitis consensum degustasset, constitutum inter eos fuit ut quatuor hi dominum suum praefectum turris noctu secreto obtruncarent, et pecunias et bona eiusdem praefecti quae commodi exportari possent eriperent, clavesque turris caperent, et Perkinum cum comite statum emitterent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:6)
-
Illud enim pro certo habeas, quod novum est praeter spem et expectationem accedere, et huic adiicere aliquid, illi eripere.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:17)
-
Deformes naturam fere ulciscuntur.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:2)
-
His reor ulcisci facti discrimina prisci".
- (BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:13)
-
Qua simul inuenti fuerant sub nocte silenti, Vssit eos digne, succenso deforis igne, Indiciis horum, sic dedecus ultus auorum.
- (BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:24)
-
Quod ratus ulcisci leo dedecus, haec ait ipsi:
- (BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:11)
-
Quod cum fecisset, post hunc speculator et isset, Hoc ornamento sumpto, redit, angue perempto, Suauiter antiquum coruum sic ultus amicum.
- (BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:23)
-
Ille tremens ira duo facta per hec sibi mira, Iecit in hanc cultrum, scelus hoc ita se ratus ultum.
- (BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:29)
-
Quem nunc ulcisci cum posse locusque sit ipsi Illius ad raptum, predae dulcedine captum Nititur urgeri sub amoris ymagine ueri;
- (BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:11)
-
Quod dum tale uidet fieri, uulpecula ridet, Omnibus infestum merito sic ulta scelestum, Presumptor plecti quo debeat ordine recti.
- (BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:18)
-
Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum.
- (불가타 성경, 바룩서, 2장21)