라틴어 문장 검색

Legatis vero comitis Reymundi auditis, et periculo ac formidine, quae ex multitudine gentilium [0530B] supervenire dicebatur, unanimiter dux caeterique comprimores consultum vadunt, omniumque cor et lingua in hanc erigitur sententiam:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 68:1)
Cives autem ac defensores urbis contemplantes capta moenia et muros, ac media urbe viros Christianos [0547D] sistere, totamque civitatem armis Gallorum inundare, correpti sunt formidine et mentis hebetudine;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 40:1)
Sic vero ipsum praefatum templum ad exsequendos ritus sui erroris summa reverentia et custodia venerantes, soli etiam Dominici sepulcri templo, ejusque cultoribus Christianis parcebant, propter tributa, quae ex [0550B] oblatione fidelium as idue eis solvebantur, una cum ecclesia S. Mariae ad Latinos, quae etiam tributaria erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:3)
Sic provisor poculi ad inferiora reversus, prae formidine ultra ad coelestem portam cum duce pervenire non potuit ac pulsare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:5)
Et in sanguine Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei vivi, ab omni inquinamento veteris erroris emundati, fiduciam habemus vitae aeternae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:15)
Quapropter pars [0585D] exercitus Baldewini formidine concussa vitaeque diffisa, in silentio noctis fugam iniit, alii simulata infirmitate, minime se abhinc sequi posse asserebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:5)
Nihil tamen formidinis habens Baldewinus, a campis et regione Gybel pacifice processit, eo quod honorifice et cum mansuetudine a civibus sit susceptus in omni copia rerum necessariarum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:15)
Interea haec concordia in eodem mense Martio inter regem et patriarcham dum fieret, et terra silvaeque, amota hieme, reviviscerent, dies prolongari inciperent, serenitas aeris magis ac magis in dies claresceret, ecce nuntia universarum civitatum gentilium in palatio regis adfuere, quaedam in dolo, quaedam in puritate, regem salutantia in donis ac tributis, pacem cum eo quaerentes componere, quatenus sine respectu periculi et metus in negotia sua secure terram perambularent, et agros ac vineas sine formidine excolerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:4)
Stephanus autem Blesensis et Reymundus caeterique comprimores intelligentes [0609C] Longobardorum contentionem saevissimam et nimiam jactantiam liberationis Boemundi, non valentes eos ab errore suo avertere, via, quam petebant, profecti sunt, praecedente ipso comite Reymundo cum Turcopolis, et magno imperatoris apparatu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 14:6)
Et ecce, primo noctis facto silentio, idem comes Reymundus, nescio qua formidine correptus et vitae diffisus, cum omnibus suis et cunctis Turcopolis imperatoris, equos frenis ac sellis stravit, fugamque iniit, ac tota nocte illa fugiendo, iter per montana et invia loca accelerans, ad castellum imperatoris, Pulveral nomine, venisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:9)
[0615C] Igitur hac illius fuga cognita, et in populo divulgata, universos tantus metus invasit, ut nec unus de principibus remaneret, sed omnes vitae diffidentes diffugium maturarent, magni et parvi, nobiles et ignobiles, usque ad Synoplum imperatoris praesidium, ignorantes quod et Turcorum corda non minus formido fugiendi sollicitabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 36:1)
Gentiles vero sentientes [0637C] hanc Christianorum puppim inter se stulto errore allapsam, eam undique coronantes, tota nocte ejus inhabitatores pravi impugnatione vexaverunt, et illi econtra fortiter restiterunt, donec orto mane, non ultra tot millium jacula et vim sufferre valentes, et a defensione cessantes, universi cum septem equitibus et cunctis mulieribus capti et decollati sunt, praeter solum armigerum, qui temerario ausu inter undosas procellas vix nando evasit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 48:5)
Hoc inaestimabili fragore tanti exercitus plurimae ferae ab antris suis et a desertis montium stupefactae et exterritae insolito errore viarum hac et illac vagabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:11)
Itaque, dum sic ab antris diversae ferae pavidae errarent et hanc vociferationem inauditam mirarentur, contigit infelici casu quamdam timidam damulam de montanis exire, et caeco errore inter populum fugam maturare:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:14)
Sed Christiani licet hoc bellum a Babylonia transmissum aestimaverunt, nequaquam formidine concuti potuerunt, fortiter resistentes, et in Domino Jesu spem vitae ponentes, pro cujus nomine et amore omnem cognationem carnis et sanguinis reliquerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION