라틴어 문장 검색

Haeretici autem ab hac opinione occasionem erroris sumentes, dixerunt animas omnes in caelo cum angelis factas propter peccatum, quod ibi commiserunt, in corpora ista terrena esse detrusas, ut hic purificatae iterum ad caelestes sedes recipiantur, et hoc esse quod dicit David (PS. CXLI, 8):
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:7)
Mortificatio autem Christi, remissio peccatorum, abolitio criminum, erroris oblivio, assumptio gratiarum est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:22)
In illo ergo horto sermones boni sunt, alius qui culpam coerceat, alius qui iniquitatem corripiat, alius qui mori faciat insolentiam, et velut sepeliat eam, quando correptus aliquis erroribus suis renuntiat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:14)
duritia autem tua, qua in erroris pertinacia perseveras, futuri judicii auget severitatem, ut dignam retributionem tuorum accipias delictorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:16)
Vides gratulari eum mortis hujus remedio, quia finis factus est erroris, quia culpa, non natura defecit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:16)
Nam et oculus ejus error et fraus est, quia fallitur visus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:2)
Deinde, quod pro pretio sedulitatis et innocentiae suae, securitate potiantur, nec quibusdam sicut impiorum animae erroribus et perturbationibus implicentur, atque vitiorum suorum memoria torqueantur, et exagitentur quibusdam curarum aestibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:4)
Nec superfluum putes quod poposcit, cum tibi exprimat paternae voluntatis consortium, in quo unitatis indicium, non incrementum est potestatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:49)
Ubi sunt sancti tui erroribus et sollicitudinibus, insipientia atque ignorantia, timore ac metu, cupiditatibus atque corporeis colluvionibus et passionibus absoluti, ubi regio viventium est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:26)
Adjecit, inquit, parere Abel, hoc est, meliorem Eva quae graviter ante peccaverat, ex se generavit sententiam ut superioris sententiae aboleret errorem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:2)
Factus est indicium resupini, cum ipsa postulatio voti matura esse debeat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 9:2)
Sed non omnes primitivi sensus, nisi qui malitiae et improbitatis, atque omnis erroris exsortes sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:14)
ipse enim perfectae virtutis habet impertiendae populo sanitatis indicium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:16)
Denique periturae urbis, aut malorum imminentium, vel futurae labis hoc primum indicium est, si decedant viri consultiores, vel etiam graviores feminae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:13)
quia non cohabitat erroribus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION