라틴어 문장 검색

domi suae nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장1)
clarissimus et fortissimus vir consul, inimicus Clodio, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:2)
ideoque congerenda sunt potius et velut eruptione pugnandum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 257:2)
est inopinatis eruptionibus aut incursioni ex insidiis factae simillimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 235:3)
nam neque ille per Marathonis et Plataearum et Salaminis propugnatores recto sono iuravit, nec ille Thebas sermone deflevit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 315:3)
itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:1)
non illud iusiurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugnatores rei publicae satis manifesto docet eius Platonem fuisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:1)
subita ex abdito vasti amnis eruptio aras habet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:4)
Demens omnibus merito viderer, si cum saxa in munimentum murorum senes feminaeque congererent, cum iuventus intra portas armata signum eruptionis expectaret aut posceret, cum hostilia in portis tela vibrarent et ipsum solum suffossionibus et cuniculis tremeret, sederem otiosus et eiusmodi quaestiunculas ponens:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 8:1)
extrinsecus aliqua sunt incommoda, velut in corpore interdum robusto solidoque eruptiones quaedam pusularum et ulcuscula, nullum in alto malum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 5:5)
Sed haec rara nequitia est semper portenti loco habita, sicut hiatus terrae et e cavernis maris ignium eruptio ;
(세네카, 행복론, Liber VII 109:1)
nam ubi discrimen inter malos bonosque sublatum est, confusio sequitur et vitiorum eruptio ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 13:1)
concutietur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendet;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:6)
Sed ne patriae quidem bonus tutor aut vindex est nec amicorum propugnator, si ad voluptates vergit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 77:4)
Lacrimae coacti doloris intra praecordia et intolerabilis silentii eruptio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.49)

SEARCH

MENU NAVIGATION