라틴어 문장 검색

Catullus, praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam, atque alias quarum generosi graminis ipsum infecit natura pecus, sed et egregius fons viribus occultis et Baeticus adiuvat aer.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII12)
quid, si etiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque natura partim indulgenter vel cum labore, ut in gignendo, in educando, perfacile appareat aliud quiddam iis propositum, non voluptatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 141:2)
quas tamen inter omnis est suo quoque in genere mediocris, atque etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, leve asperum, contractum diffusum, continenti spiritu intermisso, fractum scissum, flexo sono extenuatum inflatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 216:4)
Catonis hoc senis est, quem, ut scitis, unice dilexi maximeque sum admiratus cuique vel patris utriusque iudicio vel etiam meo studio me totum ab adulescentia dedidi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 2:2)
puto me hercule id quoque esse causae, sed tamen etiam ante quam ad eum locum veni, valde mihi placebat cum sensus eius de re publica cum tum scribendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 1:7)
neque solum ea perspicis, quae geruntur quaeque iam gesta sunt, sed etiam qui cursus rerum, qui exitus futurus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 2 5:5)
Quaeque de aqua demonstrata sunt obtinent etiam in Fluidis universis subtilissimis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 59:2)
equidem malo materno, quamquam illi paternus etiam clarus spectatusque contigerit, pater quoque et patruus illustri laude conspicui.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 1:2)
prima quaeque ut absolveris mittito, immo etiam ante quam absolvas, sicut erunt recentia et rudia et adhuc similia nascentibus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 6:2)
quin etiam partes totidem Titiensibus ille, quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit, adsuetos igitur numeros servavit in anno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권72)
Attamen aqua dissipata habetur non modo in longius progressis Nationibus, verum etiam in illis quae progredi nituntur quaeque magnam eiusdem copiam habent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 42:5)
postremo etiam, si voles, Desponsam quoque esse dicito.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 860)
nailque praeter id quod his levissimi cuiusque facillime terretur, nescio an etiam apud plus valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 257:1)
nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta, ideoque levioribus superponenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 282:1)
sed etiam, si nosse, quid quisque senserit, volet, lectionis opus est, qua nihil est in studiis minus laboriosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 92:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION