라틴어 문장 검색

" Fac etiamnunc.
(세네카, 행복론, Liber VII 85:4)
Etiamnunc ista, etsi ad veram gloriam non tendunt, circa civilium tamen operum exempla versantur ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 76:4)
Vix denique invenies ullam terram, quam etiamnunc indigenae colant;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 45:1)
Scilicet maiores nostri, quorum virtus etiamnunc vitia nostra sustentat, infelices erant, qui sibi manu sua parabant cibum, quibus terra cubile erat, quorum tecta nondum auro fulgebant, quorum templa nondum gemmis nitebant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 69:2)
inveniam etiamnunc per hos exhaustos iam fletibus domesticis oculos quod effluat, si modo id tibi futurum bono est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 7:4)
Etiamnunc tamen, si quid proficere possumus, conqueramur :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 17:5)
Haec tamen etiamnunc levioribus te remediis adiuvabunt;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 37:1)
Monstrabo etiamnunc non quidem firmius remedium sed familiarius.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 42:1)
Nam multa providit, quibus hanc emendaret iniuriam, multa etiamnunc dabit, quibus redimat ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 110:3)
Manet quidem tibi, Marcia, etiamnunc ingens tristitia et iam videtur duxisse callum, non illa concitata, qualis initio fuit, sed pertinax et obstinata ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 43:1)
Illud etiamnunc quaerendum est, ii qui vulgo saeviunt et sanguine humano gaudent an irascantur, cum eos occidunt, a quibus nec acceperunt iniuriam nec accepisse ipsi se existimant ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 24:1)
Si quid habere me tui volueris etiamnunc, servabo ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 99:2)
" Summum bonum est infragilis animi rigor et providentia et sublimitas et sanitas et libertas et concordia et decor," aliquid etiamnunc exigis maius, ad quod ista referantur ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 47:7)
Permanere libet in hac etiamnunc huius rei imagine.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 71:6)
Sic vestras halucinationes fero quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 143:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION