라틴어 문장 검색

quae etsi possunt ab his utiliter blaterata ob mercedem et auctoramento impudentiae depensa haberi, iam concesso quodam more rabulis id genus, quo ferme solent linguae suae uirus alieno dolori locare, tamen uel mea causa paucis refellenda sunt, ne is, qui sedulo laboro ut ne quid maculae aut inhonestamenti in me admittam, uidear cuipiam, si quid ex friuolis praeteriero, id agnouisse potius quam contempsisse.
(아풀레이우스, 변명 3:6)
fecere tamen et alii talia, etsi uos ignoratis:
(아풀레이우스, 변명 9:11)
eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in uersu.
(아풀레이우스, 변명 10:3)
namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et promulgare ludentis est;
(아풀레이우스, 변명 10:25)
quin ex ipsis opulentioribus eos potissimum uideo laudari, qui nullo strepitu, modico cultu, dissimulatis facultatibus agunt et diuitias magnas administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes.
(아풀레이우스, 변명 18:6)
nec hoc eo dixi, quo me patriae meae paeniteret, etsi adhuc Syfacis oppidum essemus.
(아풀레이우스, 변명 23:8)
dein etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio experirentur.
(아풀레이우스, 변명 26:5)
XIIII serui petitu tuo adsunt, eos dissimulas;
(아풀레이우스, 변명 43:5)
cuius pueritia etsi nihil ad religionem refragaretur, tamen accusatio fidem deroget.
(아풀레이우스, 변명 43:23)
quod quamquam dissimulare potui, tamen ut omnia, ita hoc quoque ultro prouoco.
(아풀레이우스, 변명 44:2)
quod eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum.
(아풀레이우스, 변명 58:4)
ceterum cur Aemilianus commoueretur, etsi uere magum me comperisset, qui non modo ullo facto, sed ne tantulo quidem dicto meo laesus est, ut uideretur se merito ultum ire?
(아풀레이우스, 변명 64:3)
quamquam, etsi destrictius magum me dixisset, posset uideri excusabunda se filio uim meam quam uoluntatem suam causari maluisse.
(아풀레이우스, 변명 77:1)
quae omnia etsi tum dicta non sunt, tamen nunc, cum magis prosunt, luce inlustrius apparent.
(아풀레이우스, 변명 81:6)
respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad matrimonium pellexissem.
(아풀레이우스, 변명 88:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION