라틴어 문장 검색

respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad matrimonium pellexissem.
(아풀레이우스, 변명 88:3)
uirgo formosa etsi sit oppido pauper, tamen abunde dotata est;
(아풀레이우스, 변명 90:7)
"Nam etsi tu, alicuius facinoris tibi conscius scilicet, mori cupis, nos cucurbitae caput non habemus ut pro te moriamur."
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:10)
"Mi coniux (quod tibi prorsus ab alio dici non licebit) etsi pectori tuo iam perimitur nostri memoria, vel acerbae mortis meae casus foedus caritatis intercidit, quovis alio felicius maritare, modo ne in Thrasylli manum sacrilegam convenias, neve sermonem conferas nec mensam accumbas nec toro acquiescas."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:55)
nam et ipse gratas gratias asino meo memini, quod me suo celatum tegmine variisque fortunis exercitatum, etsi minus prudentem, multiscium reddidit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:7)
Ita enim etsi non meis, at certe tuis me dominus noster exaudiet.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 1:3)
Non enim huius hostis vires sentit, nisi qui ei bellum indixerit, quia, etsi cuiquam facile est laude carere, dum denegatur, difficile est ea non delectari, cum offertur.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:9)
Quaestiunculas sane quas mihi enodandas iubere dignatus es, etsi mea tarditate implicatus non intellegerem, tuis meritis adiutus aperirem.
(아우구스티누스, 편지들, 12. (A. D. 397 Epist. XXXVII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Sincerissima Caritate Amplectendo Patri Simpliciano Augustinus In Domino salutem 3:1)
Quas etsi nostras non habemus, eorum tamen, qui nos angariant mille passus et iubemur ire cum eis alia duo, tanta nobis ingeruntur, ut vix respirare possimus, credentes tamen, quod ille, in cuius conspectu intrat gemitus conpeditorum, perseverantes nos in eo ministerio, in quo conlocare dignatus est cum promissa mercede, adiuvantibus orationibus vestris ab omni angustia liberabit.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:5)
O si licuisset etsi non cohabitante saltem vicino te in domino perfrui ad crebrum et dulce conloquium!
(아우구스티누스, 편지들, 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 3:1)
scelerato autem omnes, quibus etsi non facientibus neque inmittentibus tamen volentibus ista commissa sunt;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:3)
Sed etsi per eum respondissem, adhuc debitor forem.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:3)
verum tamen etsi non mihi rei novae insinuatrix, nova tamen rescriptorum exactrix fuit.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:8)
Qui enim sic credit ut loquitur, etsi non vera loquitur, fideliter loquitur;
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:6)
qui autem non credit quae loquitur, etsi vera loquitur, infideliter loquitur.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION