라틴어 문장 검색

Ammiraldus vero graviter vulneratus, vix evasit cum decem militibus, sed quingenti milites in falsa fide praesidium cum Sarracenis intrantes, a duce et ammiraldo suo sequestrati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 92:3)
Qui subito nimium flammivomus ab arbore in machinam laxatur, quam undique flammae intolerabiles cingentes, grandi et insuperabili incendio combusserunt, cum plurima parte virorum, qui ignem excutere et exstinguere conati nequaquam evadere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:10)
qui universi in sagitta et gladio ab hostibus perempti ac detruncati, perierunt, praeter paucos, qui vix evadentes, retulerunt quae gesta sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:4)
Nulli evaserunt praeter duas buzas, quae de numero tredecim navium erant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:3)
Jam vero tenebris relatis et prorsus sole sublato, vitam desperans, primores sui exercitus convocans, debilitatem sui corporis detexit, nec se posse mortem nunc evadere attestatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:6)
Faciliusenim penetrant verba que mollia vadunt, quam que aspera.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:37)
Ne confidas in malo si periculum evaseris, ut aliud ineas, quiaillud non faciet ut simile pertranseas.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 75:2)
Tu quomodo evasisti, cum tam piger sis?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:64)
Lucrum est enim evasisse incrementa peccati, lucrum fugisse deteriora, et ad meliora transisse.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:24)
I, 23, 24) eum qui evaserit ex hoc corpore, si meruerit tamen, cum Christo futurum, quid sit mors, quid etiam vita consideremus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:2)
Clavus est libido, clavus tristitia, clavus iracundia, clavi sunt omnes passiones, quae velut veru quodam animam nostram penetrant, et infigunt corpori, visceribusque ejus annectunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:33)
Dicit autem ut similis sit damulae, quae evadit de retibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:24)
Denique illam animarum requiem dicit terram esse viventium (Ps. XXVI, 13), quo peccata non penetrant, ubi virtutum vivit gloria.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 3:4)
et penetrat cito si tu in plateam prospiciens, id est, in publicas transeuntium vias, non in legis interna mysteria obtutum tuae mentis intendas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:15)
est enim ante omnia sicut Pater, et in omnibus sicut idem Pater, penetrans omnia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 5:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION