라틴어 문장 검색

quibus cum ab universis gratiae actae essent, factum senatus consultum ut duumviros aediles ex patribus dictator populum rogaret, patres auctores omnibus eius anni comitiis fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 467:1)
adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 318:2)
patriciae hic vir gentis erat, cui cum militiae magna cum gloria actae finem pes alter ex volnere claudus fecisset, ruri agere vitam procul ambitione ac foro constituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 452:1)
et omnes ante actae vitae vos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est innocentiae meae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 375:1)
Picentibus gratiae actae et magna pars curae patribus ab Etruria in Samnites versa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 138:1)
magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis secum ferre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 7:1)
legatis gratiae actae pro munificentia curaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 397:1)
iis sicut Neapolitanis gratiae actae, aurum non acceptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 439:3)
quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit ut consuli ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae actae quod de re publica non desperasset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 759:1)
Varroni obviam itum et gratiae actae, quod de re publica non desperasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha18)
perusti late agri, praedae pecudum hominumque actae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 251:2)
equidem miles nihil umquam dicam de imperatore meo, cui praesertim gratias sciam ab senatu actas quod non desperaverit de re publica, cui post fugam ab Cannis per omnes annos prorogatum imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 75:2)
his raptim actis, memor Aetolici iunctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et Lyncum et Bottiaeam
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 353:3)
harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit, iisque gratiae in senatu et apud populum actae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 158:1)
extremis finibus Carthaginiensium circa ipsa moenia Uticae praedae actae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION