라틴어 문장 검색

immo eo impensius, quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat agi, criminandi Servi apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 465:2)
ita cum alterum vetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 386:6)
arte agendum in exoleto iam vetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 388:3)
Consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se militum odio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 478:1)
nam non alio ante bello infestior Romanus - adeo hinc contumeliis hostes, consules mora exacerbaverant - proelium iniit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 511:2)
haec ira indignatioque ferocem animum ad vexandum saevo imperio exercitum stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 643:1)
demissa iam in discrimen dignitas ea aetate iisque honoribus actis stimulabat Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 370:1)
nisi forte adsentatores publicos, plebicolas istos, qui vos nec in armis nec in otio esse sinunt, vestra vos causa incitare et stimulare putatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 758:2)
scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseverandum stimulet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 44:3)
his simul inflatus exacerbatusque iam per se accensos incitabat plebis animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 187:1)
simul in Campanos stimulabat ira tam promptos nunc ad ferenda nunc ad accersenda adversus se auxilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 341:2)
magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 461:1)
ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars vellerent vallum atque in fossas proruerent nec virtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 198:1)
cum ira ab accepta nuper clade stimulabat, tum concitatior accidens clamor ab increscente certamine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 51:2)
pugnatum infestissimis animis, hinc ira stimulante adversus rebellantes totiens, illinc ad ultimam iam dimicantibus spem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 444:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION