라틴어 문장 검색

Est autem mihi moris, quod sum daturus in manus hominum, ante amicorum iudicio examinare, in primis tuo.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 2:1)
in aliis enim vis, in his granditas eius elucet.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 10:4)
ipsa quod hae faciunt opus, exigit, ipsa, quis usus quove sit in folio, quae sit concordia mixtis, novit et advertens pensas examinat herbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:6)
elucent aliae et fulgore coruscant ardentes auro et paribus lita corpora guttis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:8)
male verum examinat omnis corruptus iudex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate5)
argumentum quod in pueris elucet spes plurimorum, quae cum emoritur aetate, manifestum est, non naturam defecisse sed curam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 31:2)
iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 149:1)
quod ego non idcirco potissimum in hac parte tractare sum aggressus, quia non in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime putem, sicut testatus sum libro priore;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 17:2)
quae quidem cum ita est ab ipsa nobis concessa natura, ut indocti quoque ac non sentientes ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida, ut oratione quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 223:2)
quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum rerum possemus una esse contenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 2:3)
quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum examinanda sunt omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 147:1)
delectus enim rerum agendus est et pondera singulorum examinanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 167:2)
nescio tamen an huius, de quo loquimur, decoris custodia maxime circa eos, contra quos dicimus, examinanda sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 58:1)
summus ille quidem in his quoque operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 32:2)
dubium aequitatis regula examinandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 90:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION