라틴어 문장 검색

Sic enim fit, ut inferior pars glutinetur, superior ita sanescat, ne inhaereat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장21)
Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex eius ad frenum, basis in tergore extremo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장25)
multoque magis, si spina aliqua vesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장75)
Ergo et per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장102)
Ubi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renovare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장4)
si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장7)
deinde id serrula praecidendum est quam proxime sanae carni etiam inhaerenti:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 33장7)
eaeque primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae vertebrarum transversis processibus et ipsis quoque paulum sinuatis inhaerent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장74)
a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장111)
Haec super innatans, neque ossi inhaerens, sed carne et nervis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장126)
— Oportet autem ante omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius vitium quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장4)
si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장29)
Item, sive capitis sive pectoris os sive costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장30)
donec totus in locus, qui excidendus est, his cavis cinctus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장23)
Factis foraminibus, eodem modo media saepta, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eandem membranam violet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION