라틴어 문장 검색

tum quicquid corruptum est excidendum, sic ut ex integro quoque paulum dematur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장67)
Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro vulnus esse adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장73)
Ergo longa quiete et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resolvantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장75)
Quod si ex ictu testiculus ali desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장108)
Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장7)
tertioque id die resolvendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장21)
in pano, quia fere vehementer cutem extenuat, tota ea super pus excidenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장30)
Est etiam in rerum natura, ut cutis latius excidenda sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장33)
Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장36)
Ergo quotiens ulcus resolverit, eluere id, si reprimendus umor videbitur, vino ex aqua pluviatili mixto vel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장10)
Ubi ad finis fistulae ventum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장6)
At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장7)
Neque committendum est, ut id linum putrescat, sed tertio quoque die nodus resolvendus est, et ad caput alterum recens linum alligandum est eductoque vetere id in fistula cum simili nodo relinquendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장36)
Idque latissime patere consuevit, resolvitque totam cutem superpositam sic, ut ea labet, cum in ceteris sit adstrictior.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장17)
qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue scalpellus adhibendus est, deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo laedatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장47)

SEARCH

MENU NAVIGATION