라틴어 문장 검색

25 Haec facienda sunt in iis casibus, ubi sine vulnere ossa exciderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장1)
Postea uero usus ostendit nihil in his esse perpetuum, aliasque potius obseruationes adhibendas esse, ad quas derigi curantis consilium debeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 2:1)
Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium derigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere, et hoc saluo, dare quam integerrimo corpore.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 8:4)
Neque Hercules satis est ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum et ad eum derigere curationem, siue supersunt uires seu desunt seu quidam alii affectus interueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 11:1)
deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene uenientibus iungitur, atque hinc dextra recuruatum in imo derigitur, qua excernit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 9:2)
Vbi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 69:3)
certaque esse fiducia potest fore, ut undique uitiosa caro excidat, qua [huiusce rei medicamen] exest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 4:3)
Quidam usi sunt medicamentis adurentibus, quidam ferro adusserunt, quidam scalpello exciderunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 7:7)
Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 1:2)
atque ita concussa aure id quod inest excidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 25:6)
Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo baca hederae coniecta in [id] foramen dentem findit, isque per testas excidet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 6:1)
Quod tamen in labris ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:2)
Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exestur sic ut glans excidat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:4)
Perpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid uel excidit uel absciditur, hanc non esse seruandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 11:1)
et cum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi rursus increscat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION