라틴어 문장 검색

quibus rebus exculta hominum vita tantum distat a victu et cultu bestiarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 19:3)
in communibus propensiora studia in aliquo genere virtutis praecipue colendo aut divinis rebus deserviendo aut parentibus amicis hospitibus praecipue atque insigniter diligendis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 2:2)
C.D. 22.6 incondite, haec aetas autem iam exculta praesertim eludens omne, quod fieri non potest, respuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 30:1)
exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 46 2:8)
sed haec tolerabilia, . illud non ferendum, quod est qui vestro anno filium suum consulem futurum putet ob eamque causam se huic latroni deservire prae se ferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 2 3:6)
cui quidem tu adhuc, dum mihi deservis, servisti non satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 18 1:9)
tibi et fuit hoc semper facillimum et vero esse debuit, cuius natura talis est ut etiam sine doctrina videatur moderata esse potuisse, ea autem adhibita doctrina est quae vel vitiosissimam naturam excolere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:6)
quid si numquam deseruit, si ista causa abs te tota per summam fraudem et malitiam ficta est, si vadimonium omnino tibi cum P. Quinctio nullum fuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장4)
an victus hominum Atheniensium beneficio excoli potuit, oratio non potuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 4:2)
Nihil enim est feracius ingeniis, eis praesertim quae disciplinis exculta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 2:2)
sed nihil est tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile, nihil tam horridum, tam incultum, quod non splendescat oratione et tamquam excolatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 5:1)
ergo in Graecia musici floruerunt, discebantque id omnes, nec qui nesciebat satis excultus doctrina putabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 4:5)
etiam superiores, qui fruges, qui vestitum, qui tecta, qui cultum vitae, qui praesidia contra feras invenerunt, a quibus mansuefacti et exculti a necessariis artificiis ad elegantiora defluximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:6)
demus igitur nos huic excolendos patiamurque nos sanari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 84:1)
hic igitur si est excultus et si eius acies ita curata est, ut ne caecaretur erroribus, fit perfecta mens, id est absoluta ratio, quod est idem virtus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION