라틴어 문장 검색

et primo statim incursu ad novam et firmam navem vetus, quae per se ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, divulsa est, captique omnes, qui in nave erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 293:1)
Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnae, ab incursu Aetolorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 243:2)
eodem Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta venit, deductusque ad Aemilium praesidii causa se missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiae naves excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 157:4)
hi, dum missilibus primo et adversus paucos levibus excursionibus lacessebatur magis quam conserebatur pugna, sustinuerunt certamen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 181:1)
Attalus primo stationibus ante urbem positis et excursionibus levisque armaturae magis lacessebat quam sustinebat hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 202:1)
ibi rursus levia per excursiones proelia fieri coepta Eumene summae rei discrimen haud dubie detractante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 206:3)
ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 495:1)
quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium impediebant, magna eorum variis casibus absumpta est, et qui supererant labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 220:1)
multa utrimque volnera temerario incursu et accepta et inlata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 41:2)
incursibus enim et circumitionibus et librata planitie ex- pressionibus spiritus naturales aliter atque aliter fiunt, quorum offensionibus mederi nemo poterit, nisi qui ex philosophia principia rerum naturae noverit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장40)

SEARCH

MENU NAVIGATION