라틴어 문장 검색

neque tam armati inrumpentibus Romanis resistebant, quam porta ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostis arcebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 78:1)
Itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurrissent neque retro navem inhiberent nec dirimi ab se hostem paterentur, quam quis indeptus navem erat ferrea iniecta manu, ita conserebant ex propinquo pugnam ut non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 547:1)
tertio die rudibus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepilatisque missilibus iaculati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 719:3)
naves quas Laevinus tutandis commeatibus habuerat partim machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque, non eas solum quae remis agerentur, ut alii machinas scalasque ad muros ferrent, alii procul ex navibus volnerarent moenium propugnatores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 233:1)
ipsi contra saxa quae locus strata passim, omnia ferme missilia, praebet ingerere, non milites solum sed etiam turba calonum inmixta armatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 295:1)
qui simul cepere aliquid aequi loci ubi firmo consisterent gradu, levem et concursatorem hostem atque intervallo tutum, cum procul missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad comminus conserendas manus, expulerunt loco et cum caede magna in aciem altiori superstantem tumulo .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 297:1)
postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 479:2)
ea arx fuerat Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 31:4)
et quamquam eo proelio aliquantum et Romanis aucti et deminuti hostibus animi erant, tamen numquam per aliquot insequentes dies ab excursionibus equitum levisque armaturae cessatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 199:1)
sed ingenia incolarum latrocinio laeta ut excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani facerent impulerant et vagos milites Romanos lixasque et mercatores exciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 330:2)
primo missilibus territavere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 485:1)
neque ex adverso tantum inlati obvios obtrivere, sed circumvecti etiam quidam per infima clivi ab tergo se, ut plerosque intercluderent, obiecerunt, maiorque caedes fuit quam quantam edere levia per excursiones proelia solent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 486:1)
postremo Romani quoque milites iam contagione quadam rapto gaudentes, quantum per duces licebat, excursiones in hostium agros facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 85:1)
et per insequens biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in vicem nihil dictu satis dignum fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 90:1)
telorum maxime missilium, ut quamvis longo certamini sufficerent, vis ingens congeritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 116:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION