라틴어 문장 검색

dum taxat, rerum magnarum parva potest res exemplare dare et vestigia notitiai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:15)
Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis amfractibus anteponenda ducens moraeque omnis inpatiens non opperior ut per haec sola promoveas quibus ediscendis naviter ipse invigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi, vel te iam in lucem edito vel antequam nascereris, in diversis seu Graecae seu Romanae linguae voluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex, et quasi de quodam litterarum peno, si quando usus venerit aut historiae quae in librorum strue latens clam vulgo est aut dicti factive memorabilis reminiscendi, facile id tibi inventu atque depromptu sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 2:1)
sed, ne quid ad perfectionem coetus desideretur, invitandos ad eundem congressum convictumque censeo Flavianum qui, quantum sit mirando viro Venusto patre praestantior, non minus ornatu morum gravitateque vitae quam copia profundae eruditionis adseruit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:3)
Item cum gravem amicum audisset Iulia suadentem melius facturam si se conposuisset ad exemplar paternae frugalitatis, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 8:1)
sed inter probas quoque earum erat saltandi cura, dummodo non curiosa usque ad artis perfectionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 5:2)
Iam praelia Iliadis et vulnerum non sine disciplinae perfectione descriptio et enumeratio auxiliorum duplex et fabricatio armorum et ludicri certaminis varietas ictumque inter reges et ruptum foedus et speculatio nocturna et legatio reportans a Diomede repulsam Achillis exemplo, et super Pallante ut Patroclo lamentatio, et altercatio ut Achillis et Agamemnonis ita Drancis et Turni, utrobique enim alter suum alter publicum commodum cogitabat, pugna singularis Aeneae atque Turni ut Achillis et Hectoris, et captivi inferiis destinati ut illic Patrocli hic Pallantis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:1)
Sensus hic cum videatur obscurior pauloque perplexius quam poetae huius mos est pronuntiatus, tum habet in se animadvertendam quaestionem ex Graeca antiquitate venientem, quae sint ista Gargara quae Virgilius esse voluit fertilitatis exemplar.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 2:1)
Tecum autem, Vetti, cui soli perfectionem disciplinarum omnium contigit optinere, non tam exemplis quam ratione tractandum est, quae et me tacente clam te esse non poterit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 8:1)
Semper enim quod incipit inperfectum adhuc et informe est et ad perfectionem sui per procedentis artis et temporis additamenta formatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 3:2)
Ova autem numquam de terra sunt procreata, quia in illis nulla perfectio est, natura vero perfecta format, et de perfectis ista procedunt, ut de integritate partes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 12:2)
durae semper virtutis amator, Quaere quid est virtus, et posce exemplar honesti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:33)
Exemplarque sui spectans miserabile leti Stat tutus, pereunte manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:69)
antiqua tamen exemplaria 've' habere inveniuntur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 376)
quod difficile in exemplaribus invenitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5434)
multa tamen exemplaria 'Arcades at portis ruere' habuerunt, ut coniunctio sit, non praepositio, ut it nigrum campis agmen pro 'per campos' et it portis iubare 'per portas'. 'ruere' autem, id est magna velocitate ferri, ut excitum ruit ad portus et ruuntque effusi carcere currus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1422)

SEARCH

MENU NAVIGATION