라틴어 문장 검색

isque Merobaudis favore susceptus, necessarios sibi plures petierat exhiberi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 29:3)
Qui dum formidine successoris agitaretur in dies, obumbratis blanditiarum concinnitatibus, cavillando Valentem, subrusticum hominem, sibi varie commulcebat, horridula eius verba et rudia flosculos Tullianos appellans, et ad extollendam eius vanitiem, sidera quoque, si iussisset, exhiberi posse promittens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 11:1)
Primo intro vocatus post interrogatiunculas leves, Pergamius, a Palladio (ut dictum est) proditus, quaedam imprecationibus praescisse nefariis, sicut erat impendio eloquentior, et in verba periculosa proiectus, inter ambigentes iudices, quid prius quaeri debeat quidve posterius, dicere audacter exorsus, multa hominum milia quasi consciorum sine fine strependo fundebat, modo non ab extremo Atlante magnorum criminum arguendos poscens aliquos exhiberi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 25:1)
Quibus haustis aventer, fremebundus et minax, cui nihil licere debuerat, quia omnia sibi licere etiam iniusta existimabat, irremisse ab extremis regionum intervallis exhibitis omnibus, quos solutus legibus accusator perduci debere profunda securitate mandarat, suscipi quaestionem criminose praecepit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 10:1)
In hoc negotio protectores, ad exhibendas missi personas, de . . . fustibus praeter solitum caesi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 8:2)
Praenestino praetore, qui bello quodam Samnitico properare iussus ad praesidium venerat segnius, ad crimen diluendum exhibito, Papirius Cursor, ea tempestate dictator, securem per lictorem expediri homineque abiecta purgandi se fiducia stupefacto, visum prope fruticem iussit abscidi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 5:1)
A Constantino autem omnes semper Christiani imperatores usque in hodiernum diem creati sunt, excepto Iuliano, quem impia (ut aiunt) machinantem exitialis vita deseruit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 4:2)
exhibens ludos circensium et amphitheatrum, ut etiam a Romanis Traianus vel Valentinianus, quorum tempora sectatus est, appellaretur, et a Gothis secundum edictum suum, quo ius constituit, rex fortissimus in omnibus iudicaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 4:3)
Per tricennalem triumphans populo ingressus palatium, exhibens Romanis ludos circensium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 11:1)
Post paucos autem dies iussit eos, qui pontificem anno superiore deposuerunt, exhiberi;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 146:1)
VIII, 1889) idem opus a W. Wattenbach diligenter retractatum exhibet.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 2:7)
conserui eius plerique adsunt, quos exhiberi denuntiastis.
(아풀레이우스, 변명 42:2)
eo nec potuit hodie a nobis exhiberi.
(아풀레이우스, 변명 42:9)
nam ut omnis ista accusatio temeraria et repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus denuntiauit, ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus.
(아풀레이우스, 변명 42:10)
interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus puer ubi sit et quam salue agat, interroga seruos accusatorum meorum.
(아풀레이우스, 변명 42:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION