라틴어 문장 검색

Ego enim possum vel nescire, quae vis sit cordis ad vivendum, vel suspicari contractum aliquo morbo bovis exile et exiguum et vietum cor et dissimile cordis fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 53:2)
sed si eadem hora aliae pecudis iecur nitidum atque plenum est, aliae horridum et exile, quid est, quod declarari possit habitu extorum et colore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 43:9)
ego enim possum vel nescire, quae vis sit cordis ad vivendum, vel suspicari contactum aliquo morbo bovis exile et exiguum et vietum cor et dissimile cordis fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:2)
quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant videbantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:6)
unus scilicet animi fructus, qui in te videndo est, percipi litteris non potest, alter gratulationis est is quidem exilior quam si tibi te ipsum intuens gratularer, sed tamen et feci antea et facio nunc tibique cum pro rerum magnitudine quas gessisti, tum pro opportunitate temporis gratulor, quod te de provincia decedentem summa laus et summa gratia provinciae prosecuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 14 4:2)
'illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 29:2)
Quid, illud non olet unde sit, quod dicitur cum illis, cum autem nobis non dicitur, sed nobiscum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 3:4)
Ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias olent . . . itaque ut tutela navis expiaretur, placuit quadragenas utrique plagas imponi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:7)
Sunt enim pleraeque parvae et exiles;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 1:3)
rari et cedentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 2:4)
Nam cum suspicarer futurum, ut tibi tumidius videretur, quoniam est sonantius et elatius, non alienum existimavi, ne te torqueres, addere statim pressius quiddam et exilius, vel potius humilius et peius, vestro tamen iudicio rectius.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 4:1)
ros maris et lauri nigraque myrtus olent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 144:1)
vix igitur possis visos agnoscere vultus, quoque ierit quaeras qui fuit ante color, parvus in exiles sucus mihi pervenit artus, membraque sunt cera pallidiora nova.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1010)
vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma, subpositus monti quam vomit ore Gigans, Hennaeosque lacus et olentis stagna Palici, quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1012)
nam brevis in gelidas membris exilibus undas transitus est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 42:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION