라틴어 문장 검색

Duo solummodo ex duodecim se virili et multa repugnatione a manibus hostium extorquentes, subito in solium, quod fenestratum in vallem respiciebat, evaserunt, gladiis eductis se ab insequentibus [0523A] hostibus valide adeo defendentes, dum caput a fenestris exerentes, Baldewinum ad radicem montis cum suis stantem admonuerunt ut se a dolis observaret, asserentes decem in fide falsa captos, et se in periculo mortis evidenter constitutos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 40:4)
A die autem, qua urbs sancta a Sarracenis obsessa, munita ac defensa fuit, usque ad hanc diem qua capta et victa suisque restituta est, nullus Turcorum in ea repertus est, qui paulo ante hanc vi invadentes, multo tempore obtinuerant, et gravia tributa [0553A] tam a Sarracenis quam peregrinis Christi et indigenis fidelibus exigebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 62:1)
Quorum triginta millia in aperta camporum planitie cecidisse nobis retulerunt, qui in eodem certamine praesentes adfuerunt, praeter duo millia suffocatorum et occisorum in porta urbis, et absque his qui, armorum pericula vitare existimantes, undis abyssi maris submersi sine numero perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 100:2)
quem multis jam diebus in Assur obiisse dux et universi Christiani existimabant, nescientes quod a malo depositus, ab Assur eidem ammiraldo missus fuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 30:2)
Hac Arnolfi assertione et populi opinione super thesauro abscondito, rex nimium iratus vehementer patriarcham urgere coepit, ut ex oblationibus fidelium milites procuraret ac retineret in conventione [0600A] solidorum, qui paganorum viribus resistentes, peregrinos et universam Ecclesiam ab eorum insidiis et assultibus protegerent ac defenderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:7)
Item, quod auditu est horrendum, mamillas cujusdam mulieris sua defendentis quidam ex parasitis impie detruncavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:4)
Audita hac comitis [0611A] legatione, decem millia equitum in momento sequestrati, loricis induti, galeis operti, clypeis pectori obductis, eadem dic viam remensi sunt ad ferendum comiti auxilium, existimantes omnes Turcorum copias convenisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 20:4)
quod frustra a Turcis defensum sine aliqua mora comminuentes, omnia vitae necessaria quae in eo erant diripuerunt, et Turcos inibi repertos in ore gladii percusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:2)
Sic tandem Christiani milites in itinere a plurima Turcorum infestatione defensi, Stanconam pervenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:3)
Sed tantum ab hac civitatem vacuam habitatoribus et dirutam prospexerunt, aquam in ea esse existimantes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:9)
existimabat enim eum cum caeteris corruisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:8)
Alii vero ab insecutoribus eripi existimantes et mari se credentes, intolerabili procellarum fluctuatione absorpti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:3)
Diu hanc civitatem etiam usque ad sanguinem defendimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:4)
Hujus igitur infinitae multitudinis adventu et subito [0645D] rumore Baldewinus de Burg attonitus, princeps ejusdem civitatis a rege Baldewino constitutus, universos, qui secum crant in conventione solidorum, ad defendenda moenia convocat ac disponit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:1)
Dehinc primo galli cantu absentia Baldewini comperta, momentaneo metu correpti, ad civitatem [0647B] Rohas omnes celeri fuga contenderunt, quatenus ad defendendos muros et moenia praevenirent, ne Turcis in victoria sua praecurrentibus civitas traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION