라틴어 문장 검색

sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo non artem solum eam fatetur, sed ei particulam civilitatis sicut dialectices adsignat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 282:2)
hunc modo nullum esse in rhetorice, modo non praestari eum, qui promittatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 290:2)
quae omnia apparet de ea rhetorice dici, quae sit a bono viro atque ab ipsa virtute seiuncta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 299:1)
alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut vix admirabili quodam casu possit accidere, ut ex utraque parte orator, id est vir bonus, dicat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 299:2)
nam rhetorice non est contraria sibi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 301:1)
alteri respondendum, Ars earum est, quae . rhetorice ars est bene dicendi, bene autem dicere scit orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 305:2)
quid quod rhetorice non utique propositum habet semper vera dicendi, sed semper verisimilia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 307:4)
sive ille ab omnibus fere probatus finis observatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad fine utilem vitae, iam ostendemus nihil non horum in rhetorice inesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 309:2)
erit enim rhetorice in oratore etiam tacente, et si desierit agere vel proposito vel aliquo casu impeditus, non magis desinet esse orator quam medicus, qui curandi fecerit finem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 315:4)
illa quaestio est maior, ex mediis artibus, quae neque laudari per se nec vituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores utentium fiunt, habenda sit rhetorice, an sit, ut compluribus etiam philosophorum placet, virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 323:1)
verum haec, quam instituere conamur et cuius imaginem animo concepimus, quae bono viro convenit quaeque est vere rhetorice, virtus erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 326:2)
itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice (quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem), etiam disputatrix virtus erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 329:2)
quidam, quia virtus sit rhetorice, materiam eius totam vitam vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 336:1)
quoniam in libro secundo quaesitum est, quid esset rhetorice et quis finis eius, artem quoque esse et utilem et virtutem, ut vires nostrae tulerunt, , materiamque ei res omnes, de quibus dicere oporteret, subiecimus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 4:1)
Theophrastus quoque Aristotelis discipulus de rhetorice diligenter scripsit, atque hinc vel studiosius philosophi quam rhetores praecipueque Stoicorum ac Peripateticorum .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION