라틴어 문장 검색

mea autem ratio haec esse in dicendo solet, ut, boni quod habeam, id amplectar, exornem, exaggerem, ibi commorer, ibi habitem, ibi haeream;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 292:1)
adiungam etiam de memoria, ut labore Crassum levem neque ei quicquam aliud, de quo disserat, relinquam nisi ea, quibus haec exornentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 350:2)
Tria sunt igitur in verbo simplici, quae orator adferat ad inlustrandam atque exornandam orationem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 152:2)
In illis enim causis quae ad delectationem exornantur ei loci tractandi sunt qui movere possunt exspecta- tionem admirationem voluptatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 2:2)
Nam quae prudentia, quae calliditas quaeque gravissimo nomine sapientia appellatur, haec scientia pollet una.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 3:3)
), imperare quam plurimis, frui voluptatibus, pollere, regnare, dominari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 31:4)
ea enim signa ego emere soleo quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 23 2:11)
etenim mors honesta saepe vitam quoque turpem exornat, vita ita turpis ne morti quidem honestae locum relinquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:6)
cuius omnia consilia resque omnes, quas gerit, ab ipso proficiscuntur eodemque referuntur, nec est ulla res, quae plus apud eum polleat quam ipsius voluntas atque iudicium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장 1:6)
Nonne verendum est igitur, si est ita, ut dicis, ne philosophiam falsa gloria exornes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:4)
si nulla est, quid exornamus philosophiam aut quid eius nomine gloriosi sumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 33:5)
atque ea tamen apud alium poëtam patri dicere audet se coniugem habuisse illum, Amor quem dederat, qui plus pollet potiorque est patre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 69:6)
qui cum post hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exornavit eam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim et publice praestantissumis et institutis et artibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 10:2)
Pondera igitur A & P, quae sunt reciproce ut radii in directum positi OK & OL, idem pollebunt & sic consistent in aequilibrio:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 17:9)
Ut corpora in concursu & reflexione idem pollent, quorum velocitates sunt reciproce ut vires insitae:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION