라틴어 문장 검색

exorant magnos carmina saepe deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 112)
8. Patriarcha Bartholomaeus peculiarem in modum necesse esse dixit, ut unusquisque veniam exoret propria de ratione terrarum orbis vastandi, quia “unusquisque nostrum perinde ac exiguis inferendis naturae damnis dat operam”, ad agnoscendum vocamur “nostrum parvum aut magnum opus, quod ad damnum vastationemque ambitus confert”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 12:1)
61. Multis de finitis quaestionibus Ecclesia nihil habet definiti quod suadeat atque intellegit meditatam disputationem esse auscultandam promovendamque inter scientiae cultores, variis opinationibus observatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 78:1)
Haec creati contemplatio efficit ut omnium rerum ope quandam doctrinam detegamus, quam nobiscum communicare Deus vult, quia “credenti creatum contemplari est etiam nuntium auscultare, vocem inopinatam silentemque audire”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:7)
Qui Deo se committere non vult tot idolorum voces auscultare debet quae clamant:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:14)
In quarto Evangelio, credere idem est ac auscultare et, eodem tempore, videre.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:2)
37. Qui se ad amorem Dei aperuit, vocem eius auscultavit eiusque lucem accepit, hoc donum sibi tenere nequit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:1)
Credere veluti responsio exprimitur ad invitationem, ad verbum quod est auscultandum et a me non provenit, hanc ob rem in internum ipsius dialogi inseritur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:6)
"hac primum pueros pater imbuit arte, hanc genitore suo didicit puer ipse magistro, non aris, non farre molae victoria felix exorata venit:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 28)
sic adfata pios Roma exoravit alumnos spernere legatum non admittenda petentem, legatum Iovis ex adytis ab haruspice missum, at non a patria;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2270)
exorata suos obire tandem maiestas famulos iubet caducis missos corporibus sibique reddi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.59)
Ah, Ausculta:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 252)
Pater obsecro ausculta.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 5116)
Ausculta paucis, nisi molestum est, Demea.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 345)
Eho, Vin tu huic seni auscultare?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 720)

SEARCH

MENU NAVIGATION