라틴어 문장 검색

Verumque est ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre quam experientiam.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 47:1)
Neque respondet ei plerumque non solum coniectura sed etiam experientia et interdum non febris, non cibus, non somnus subsequitur, sicut adsueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 48:3)
si, ut ei, qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empericus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 63:4)
Contra ii, qui se ἐμπειριχούσ ab experientia nominant, evidentes quidem causas, ut necessarias, amplectuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 27:1)
id est, iis, quae experientia in ipsis curationibus docuerit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 31:3)
Requirere etiam ratio idem doceat quod experientia, an aliud:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 36:4)
Verumque est, ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre, quam experientiam.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 47:1)
neque respondet ei plerumque non solum conjectura, sed etiam experientia.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 48:3)
si, ut ei qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empiricus.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 63:4)
Atque ego satis mirari non possum, quid ita dicendi cupidi seligant oratorem, cuius imitentur eloquentiam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 3:2)
Verum tamen, quod in Oratore iam M. Tullius rectissime dixit, par est eos, qui generi humano res utilissimas conquirere et perpensas exploratasque memoriae tradere con-cupierint, cuncta temptare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 29:1)
Usus et experientia dominantur in artibus, neque est ulla disciplina, in qua non peccando discatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 16:1)
Ac ne ista quidem praesidia, ut diximus, non adsiduus labor et experientia vilici, non facultates ac voluntas impendendi tantum pollent quantum vel una praesentia domini;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 18:1)
trucem Agrippam et ignominia accensum non aetate neque rerum experientia tantae moli parem, Tiberium Neronem maturum annis, spectatum bello, sed vetere atque insita Claudiae familiae superbia, multaque indicia saevitiae, quamquam premantur, erumpere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장5)
sed superbire miles quod filius legati orator publicae causae satis ostenderet necessitate expressa quae per modestiam non obtinuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION