라틴어 문장 검색

Dans itaque procurationem Creatori mundi, exhortatus suos, ut fortiter dimicarent usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, institutionibus, circa Modin exercitum constituit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장14)
in libris, quos de arithmetica institutione conscripsimus, inde titulum quoque petitum esse veri simile est, qui legitur in codice Bamb. HI. N. 13 (d) ante titulorum indiciem libri II de inst.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:2)
id, quod institutione musicae adorsi sumus, tum capite sextodecimo eiusdem libri III (p. 300, v. 2):
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:7)
quod superest musicae institutioni et captie septimo libri V (p. 358, v. 2):
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:8)
Hoc autem cognoscendum est, quod haec signa numerorum, quae posita sunt, quae nunc quoque homines in summarum designatione describunt, non naturali institutione formata sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:6)
hos in experimentum sui tristibus ducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:6)
Post quos Serapion, primus omnium nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium20)
Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi corporum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium26)
Neque vero infitiantur experimenta quoque esse necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse nisi ab aliqua ratione contendunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium38)
id enim fecisse, quia non ab obscuris causis neque a naturalibus actionibus, quae apud eos diversae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, medendi vias traxerint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium89)
Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium90)
Haec autem cognosci experimentis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium114)
Ac neque rationalibus se neque experimenta tantum spectantibus adnumerari volunt, cum ab illis eo nomine dissentiant, quod in coniectura rerum latentium nolunt esse medicinam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium170)
ab his eo, quod parum artis esse in observatione experimentorum credunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium171)
Si, vero quod propius est, vix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola sustinent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium182)

SEARCH

MENU NAVIGATION