라틴어 문장 검색

Astutiae species satis vafra est ea verba proprio nomine prolata sibi excidere pati, quae alium arripere et iis uti quis expetit, ut inde alterum irretiat et subruat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 13:2)
Verum infelicitatis orbis hoc habet media maximarum virium applicentur quandoque finibus minime expetendis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 2:6)
Quodsi superquadripartientes quemadmodum in infinitum progrediantur, appetas addiscere, primas eorum radices in quadruplum multiplices licet, id est viiij et v et eos, qui illa multiplicatione proferentur, rursus in quadruplum, et eandem fieri proportionem inoffensa nimirum ratione repperies;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 6:6)
Quibus si nihil inest appetendae pulchritudinis, quid est quod uel amissis doleas uel laeteris retentis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:19)
Postremo idem de tota concludere fortuna licet, in qua nihil expetendum, nihil natiuae bonitatis inesse manifestum est, quae nec se bonis semper adiungit et bonos quibus fuerit adiuncta non efficit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:13)
Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:14)
Si igitur reuerendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione uilescunt, quid est quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:27)
— In his igitur quae singula quaedam expetendorum praestare creduntur beatitudo nullo modo uestiganda est. — Fateor, inquam, et hoc nihil dici uerius potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:14)
Omnium igitur expetendorum summa atque causa bonum est;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:15)
quod enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum id expeti nullo modo potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:16)
Contraque etiam quae natura bona non sunt tamen si esse uideantur quasi uere bona sint appetuntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:17)
Quo fit uti summa, cardo atque causa expetendorum omnium bonitas esse iure credatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:18)
Cuius uero causa quid expetitur id maxime uidetur optari, ueluti si salutis causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:19)
Nam saepe mortem cogentibus causis, quam natura reformidat, uoluntas amplectitur, contraque illud quo solo mortalium rerum durat diuturnitas, gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum cohercet uoluntas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:20)
Quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare perniciem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION