라틴어 문장 검색

ita ut curriculum interpretationis quandoque in illas desinat, et per illas perficiatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:8)
Cum enim omnis interpretatio naturae incipiat a sensu, atque a sensuum perceptionibus recta, constanti, et munita via ducat ad perceptiones intellectus, quae sunt notiones verae et axiomata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:3)
Similiter in genere omnes exquisitae probationes corporum sive naturalium sive artificialium, per quas vera dignoscuntur ab adulterinis, meliora a vilioribus, huc referri debent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 395:1)
Eae sunt, quae de admirabili et exquisita subtilitate naturae intellectum submonent, ut excitetur et expergiscatur ad attentionem et observationem et inquisitionem debitam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:5)
quod lux et color, etiam tanto ambitu et tam perniciter, per corpora solida vitri, aquae, et cum tanta et tam exquisita varietate imaginum permeent, etiam refringantur et reflectantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:14)
Interim sufficient et boni erunt usus ad pensitandas praedominantias virtutum et exquirendas instantias luctae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:10)
Quinetiam in ipso opere Interpretationis circa singula subjecta, locum semper Chartae Humanae, sive Chartae Optativae, assignamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:6)
unde vinum factum est non solum non vapidum aut emortuum, sed multo magis nobile ad gustum, per commixtionem partium suarum (ut videtur) magis exquisitam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:17)
Etenim caloris intensioris opificia exquiruntur et conspiciuntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:3)
Debuerant autem opificia caloris lenioris tentari et exquiri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:10)
Opificia enim naturae transiguntur per longe minores portiones, et posituras magis exquisitas et varias, quam opificia ignis, prout nunc adhibetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:13)
Interim (quod nunc agitur) omnes diversitates caloris cum effectibus suis respective diligenter et industrie undique sunt colligendae et exquirendae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:20)
neque etiam incinerationes per ignem tam sunt exquisitae, quam resolutiones et consumptiones per saecula.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:6)
Itaque exquirendum, sub quibus climatibus, et in qua tellure, et ad quam profunditatem metalla singula generentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:3)
Quod fiet, si foedus inter Christianos, ab ipso Servatore nostro descriptum, in clausulis illis quae primo intuitu inter se opponi viderentur perspicuam et planam interpretationem sortiatur, qui non nobiscum est, contra nos est, et rursus, qui contra nos non est, nobiscum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION