라틴어 문장 검색

neque id tamen ex rationibus atque praescriptis interpretandi, sed ex eodem intellectus usu quem alii in inquirendo et inveniendo adhibere consueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:5)
Attamen testamur interim, nos illis ipsis, quod ex vera interpretandi forma non sint inventa aut probata, teneri minime velle.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:8)
exquiramus (si placet) si forte obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi vel hujusmodi magnificentiae decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus aggrederentur, annon hoc magnae cujusdam esse dementiae spectator quispiam rei sobrius fateretur?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:14)
Neque hujusmodi virtutes (non dico eaedem, sed similes) in humani corporis medicinis tantum exquirendae sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:12)
Verum de istis, quae jam obiter perstringimus, fusius dicemus, quum veram interpretandae naturae viam, absolutis istis expiationibus et expurgationibus mentis, proponemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:13)
Nil debitis modis exquisitum, nil verificatum, nil numeratum, nil appensum, nil dimensum in naturali historia reperitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:6)
homines statim de magis exquisita fabricatione instrumentorum astronomicorum ad multa et varia, per agitationem phantasiae, discursuri fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:3)
Quocirca tempus est, ut ad ipsam artem et normam Interpretandi Naturam veniamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:1)
hae autem sunt vera signacula Creatoris super creaturas, prout in materia per lineas veras et exquisitas imprimuntur et terminantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:14)
Sed tamen cum nostra ratio interpretandi, post historiam praeparatam et ordinatam, non mentis tantum motus et discursus (ut logica vulgaris), sed et rerum naturam intueatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:8)
Jam vero tempus est ut artem ipsam Interpretandi Naturam proponamus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:1)
fore ut etiam vi propria et genuina mentis, absque alia arte, in formam nostram Interpretandi incidere possent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:7)
Sensus autem aeris, quatenus ad calidum et frigidum, tam subtilis est et exquisitus ut facultatem tactus humani multum superet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:6)
Attamen existimamus spiritum animalium magis adhuc exquisitum sensum habere calidi et frigidi, nisi quod a mole corporea impediatur et hebetetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:8)
ut manifestum sit sensum gustus esse compositum quiddam ex olfactu interiori et tactu quodam exquisito;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION