라틴어 문장 검색

me nuptiali victimam feriat die infestus, Iolen dum supra exanimem ruam.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:7)
saevire in ipsum corpus exanime impetus atque ira cogit, cur minis nostris caret ipsum cadaver?
(세네카, Hercules Oetaeus 21:53)
omnis e saltu fera diffugit, omnis frigido exsanguis metu venator horret, solus immunis metu Hippolytus artis continet frenis equos pavidosque notae vocis hortatu ciet.
(세네카, 파이드라 15:24)
exanimis iaces?
(세네카, 파이드라 16:29)
tam prope fuisse, stupeo et exsanguis tremo,
(세네카, Phoenissae 538:1)
datumque tumulo debita exanimis tulit.
(세네카, Troades 623:1)
nec non exanimem amplectens Briseis Achillem candida vesana verberat ora manu;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 96)
"ipsi autem color exsanguis, quem crapula vexat et pallens pinguedo tenet, ganeaque perenni pressus acescentem stomachus non explicat auram, par est vita suis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 140)
"Hunc tibi, Roma, dedi, patulis dum Gallia campis intonat Augustum plausu faustumque fragorem portat in exsanguem Boreas iam fortior Austrum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 253)
cui si exanimis tui quoque puncta tribuantur, aeque gratum mihi ac si me in comitio vel inter rostra contionante ad sophos meum non modo lati clavi sed tribulium quoque fragor concitaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:3)
taceo femur aridum ac pandum, genua vasta poplites delicatos, crura cornea vitreos talos, parvos digitos pedes grandes, cumque distortis horreat ita liniamentis perque multiplicem pestilentiam exsanguis semivivusque nec portatus sedeat 3 nec sustentatus incedat, verbis tamen est ille quam membris exsecrabilior.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 9:3)
tum dextrae virgam inseruit, qua pellere dulces aut suadere iterum somnos, qua nigra subire Tartara et exsanguis animare adsueverat umbras, desiluit, tenuique exceptus inhorruit aura.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권111)
his labor inserto torrere exsanguia ferro viscera caesarum pecudum, his cumulare canistris perdomitam saxo Cererem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권181)
At nuptae exanimes puerique aegrique parentes moenibus effusi per plana, per avia, passim quisque suas avidi ad lacrimas miserabile currunt certamen, quos densa gradu comitantur euntes milia solandi studio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권47)
"iacent in sanguine mixti ante urbem vacuam, nunc o, nunc tempus in hostes, dum trepidi exsanguesque metu, dum funera portant, nunc, socer, haec dum non manus excidit;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권139)

SEARCH

MENU NAVIGATION