라틴어 문장 검색

respexisse saepe Italiae litora, et deos hominesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum, quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 275:2)
Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e nauticis unus escendere in malum, ut specularetur quam tenerent regionem, cum dixisset sepulchrum dirutum proram spectare, abominatus praetervehi iusso gubernatore ad Leptim adpulit classem atque ibi copias exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 330:1)
quod igitur nos maxime abominaremur, vos ante omnia optaretis, in meliore vestra fortuna de pace agitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 390:1)
ante omnia abominati semimares iussique in mare extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio M. Livio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 130:2)
sacerdotes publicos, quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum, liberos eius regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 504:1)
tyrannus primo negare aliter urbem eam se accepturum, nisi Argivorum ipsorum decreto accersitus ad auxilium urbis esset, deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo sed abominatos etiam nomen tyranni audivit, causam se spoliandi eos nactum ratus tradere ubi vellet urbem Philoclen iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 486:1)
id prodigium abominantes arceri Romano agro necarique quam primum iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 234:2)
Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae futurum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 35:1)
hinc etiam sacrum et venerabile et exsecrandum intellegimus, quia sacrae res de bonis exsecrandorum fiebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6329)

SEARCH

MENU NAVIGATION