라틴어 문장 검색

Timocianorum quoque populum, qui dimissa Bulgarorum societate ad imperatorum venire ac dicioni eius se permittere gestiebat, ne hoc efficeret, ita intercepit ac falsis persuasionibus inlexit, ut omisso, quod facere cogitabat, perfidiae illius socius et adiutor existeret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 253:4)
Simili modo post aequinoctium autumnale a comitibus marcae Brittanicae in possessionem cuiusdam Brittonis, qui tum rebellis extiterat, nomine Wihomarcus, expeditio facta, et omnia ferro et igni vastata sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 281:2)
Hoc anno prodigia quaedam extitisse narrantur, in quibus praecipua fuerunt in Aquense palatio terrae motus et in territorio Tullense iuxta villam Commerciacum puella quaedam annorum fere XII ab omni cibo per decem menses abstinens.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:1)
Quos Karlomannus rex insecutus est eosque in Avallis comprehendit, commissoque proelio superiores Franci extiterunt cecideruntque ibi Nortmanni circiter mille, sed nil eos haec pugna perdomuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:5)
Sed Christiani adversus eos fortiter dimicando in omnibus extitere superiores.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:8)
Ibique cum Berengero rege non modica gessit bella semperque victor extitit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 36:2)
Nam die nativitatis sancti Iohannis baptistae cum parvo exercitu Danorum exercitum obviavit super Axonam fluvium commissoque proelio mox victor extitit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:5)
Sed Richardus comes noctu in natale sanctorum Innocentium commisit cum eis proelium et victor existens compulit eos redire in Sequanam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 61:2)
Ludewicus imperator direxit suum exercitum contra Sclavos, et adiuvante Deo victores extiterunt, et legati Grecorum venerunt ad imperatorem pacem confirmandam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 35:2)
Karolus frater eius Gallis, Aquitaneis atque Wasconiis praeerat, sepissime paganorum infestationem sustinens semperque eis censum opponens et numquam in bello victor existens.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:9)
alii diaboli quadam invidia, qui semper bonis invidus existat;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:5)
His ita ordinabiliter per omnia digestis, dimidiam, sicut Deo devoverat, servitii sui partem custodire cupiens, et eo amplius augere, in quantum possibilitas aut suppetentia, immo etiam infirmitas, permitteret, taediosus examinandae in iudiciis veritatis arbiter existebat, et in hoc maxime propter pauperum curam, quibus die noctuque inter cetera praesentis vitae debita mirabiliter incumbebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 105 110:1)
Polemon ergo si ex luxurioso continens factus, ita sciret cuius esset hoc donum, ut eum abiectis superstitionibus gentium pie coleret, non solum continens sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus existeret, quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem verum et ad futurae immortalitatem valeret.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 2:8)
Existunt exempla, ipsa sede apostolica iudicante vel aliorum iudicata firmante quosdam pro culpis quibusdam nec episcopali spoliatos honore nec relictos omnimodis inpunitos.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 8:1)
Haec agite, ut aut non inter vos existant indignationes aut exortae statim celerrima pace perimantur.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION