라틴어 문장 검색

Quorum memoria et recordatio in maximis nostris gravissimisque curis iucunda sane fuit, cum in eam nuper ex sermone quodam incidissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 4:2)
magna exspectatione, plurimis audientibus, coram ipso Laelio sic illam causam tanta vi tantaque gravitate dixisse Galbam ut nulla fere pars orationis silentio praeteriretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 3:4)
a principio statim, quod erat apud eum semper accuratum, exspectatione dignus videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:3)
scribas item universos, quos cum casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab expectatione sortis ad salutem communem esse conversos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 15:9)
ad ea cum accedit, ut neque divinum numen horreat nec praeteritas voluptates effluere patiatur earumque assidua recordatione laetetur, quid est, quod huc possit, quod melius sit, accedere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 53:1)
stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes bona praeterita grata recordatione renovata delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:2)
primum enim, si vera sunt ea, quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est, si vera sunt tua scripta et inventa, gaudere non potes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:2)
quae si a vobis talia dicerentur, qualibus Caius Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeorum recordatione levaret dolorem suum, audirem et plane probarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:10)
sed vobis voluptatum perceptarum recordatio vitam beatam facit, et quidem corpore perceptarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:1)
Hic Velleius Nescis inquit quanta cum expectatione Cotta sim te auditurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 2:1)
sustines enim non parvam exspectationem imitandae industriae nostrae, magnam honorum, non nullam fortasse nominis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:2)
Quod Aristides cum audisset, in contionem magna exspectatione venit dixitque perutile esse consilium, quod Themistocles afferret, sed minime honestum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 60:5)
Ac mihi repetenda est veteris cuiusdam memoriae non sane satis explicata recordatio, sed, ut arbitror, apta ad id, quod requiris, ut cognoscas quae viri omnium eloquentissimi clarissimique senserint de omni ratione dicendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 4:1)
ut enim quisque optime dicit, ita maxime dicendi difficultatem variosque eventus orationis exspectationemque hominum pertimescit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 120:1)
nihil enim dicam reconditum, nihil exspectatione vestra dignum, nihil aut inauditum vobis aut cuiquam novum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 137:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION