라틴어 문장 검색

Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?".
의인을 죄인과 함께 죽이시어 의인이나 죄인이나 똑같이 되게 하시는 것, 그런 일은 당신께 어울리지 않습니다. 그런 일은 당신께 어울리지 않습니다. 온 세상의 심판자께서는 공정을 실천하셔야 하지 않겠습니까?” (불가타 성경, 창세기, 18장25)
Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum.
그러므로 주님께서는 너희에게 자비를 베푸시려고 기다리시며 너희를 가엾이 여기시려고 일어서신다. 주님은 공정의 하느님이시다. 행복하여라, 그분을 기다리는 이들 모두! (불가타 성경, 이사야서, 30장18)
abesto absit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 144)
hic cumulus nostris absit abestque malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1213)
procul abest absitque semper talis fortuna rei publicae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 31:2)
Inde mox legatus assurrexit, ut missam celebraret antequam concilium intraret, et mihi per episcopum illum licentiam constitutam mandavit, revertendi scilicet ad monasterium nostrum, ibi expectaturo quod condictum fuerat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 6:5)
Stupefactus ilico quasi supervenientis ictum fulguris, expectabam ut quasi hereticus aut prophanus in conciliis traherer aut sinagogis.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 2:2)
In quo quidem opere, si culpis meis exigentibus a Catholica, (quod absit!
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:1)
Sic et caetera omnia propter ipsum facienda sunt, alioquin ab ipso frustra remunerationem exspectaremus, si ea quae agimus propter ipsum non ageremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:40)
Absit ergo in Filio Dei aliud plus minusve, aut in loco aut in tempore, aut in potentia, aut in scientia, aut in aequalitate, aut in subjectione, cum dicitur hoc ut divinitati ejus ascribatur, non carni!
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:21)
Quod si hoc referant ad Messiam illum, scilicet maximum prophetam, ut aiunt, quem exspectant, qui tamen secundum eos homo purus erit, non etiam Deus, ostendant quis egressus ejus aeternus sit, vel unde aeternaliter egrediatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:9)
Absit enim hoc ut credamus Deum, qui malis quoque ipsis bene utitur, non bene etiam omnes artes, quae ejus dona sunt, ordinare, ut haec quoque ejus majestati deserviant, quantumcunque male his abutuntur perversi!
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:11)
" Absit, inquit, [Anmerkung] ut de ore Christiani sonet Jupiter omnipotens, et me Hercule, me Castor, et caetera magis portenta quam numina.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:10)
Quod maxime in novissimis temporibus Antichristi regno appropinquante, futurum exspectamus, quando juxta Dominicam et apostolicam sententiam graviora semper imminere atque excrescere constat pericula, et refrigescente charitate, mala omnia amplius pullulare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:15)
Donum tamen Patris quantum ad Filium, vel Filii quantum ad Patrem nequaquam dicendum esse arbitror Spiritum, quia nequaquam dari ei potest, cui abesse non potest, hoc est cui necessario inest, qui necessario utriusque est Spiritus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION