라틴어 문장 검색

Credo, illos intellexisse, ut debeam munire domummeam turribus et aliis altis ædificiis, quarum vel quorum muniminetueri me valeam, et inimici timeant offensionis causa illic accedere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 191:2)
Quomodo domum meam aliter munire valeam?
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 198:2)
Ego civitas munita, ego civitas obsessa (Isai.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:2)
His munitur muris, his obsessa defenditur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:4)
quia is qui confugit ad eam animam, in qua habitat Dei Verbum, quae urbis modo munita atque vallata sit, perpetuam libertatem acquirit sibi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 2:6)
sed munit et vestit velut quibusdam tegumentis indifferentibus, quae sunt salus, valetudo bona, pulchritudo, impigritia, divitiae, gloria, generis claritudo;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:7)
ut ea dote muniti tueantur bonitatem naturae, et malum illud includant, ne possit nocere, et quasi clausum strangulent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:8)
et quemadmodum nos munierit S. Moyses contra opiniones philosophorum de anima quorum varia placita referuntur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 1:2)
Caesaream, quam ad honorem Octaviani principis exaedificavit Herodes, et Eleutheropolim et Neapolim, itidemque Ascalonem Gazam, aevo superiore exstructas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 11:2)
quas rex Cottius perdomitis Galliis, solus in angustiis latens, inviaque locorum asperitate confisus, lenito tandem tumore, in amicitiam principis Octaviani receptus molibus magnis exstruxit, ad vicem memorabilis muneris, compendiarias et viantibus opportunas, medias inter alias Alpes vetustas, super quibus comperta paulo postea referemus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 2:5)
secunda Germania, prima ab occidentali exordiens cardine, Agrippina et Tungris munita, civitatibus amplis et copiosis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 7:2)
Et incedebat hinc inde ordo geminus armatorum, clipeatus atque cristatus, corusco lumine radians, nitidis loricis indutus, sparsique cataphracti equites (quos clibanarios dictitant) personati thoracum muniti tegminibus, et limbis ferreis cincti, ut Praxitelis manu polita crederes simulacra, non viros;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 8:1)
Nam et corpus perhumile curvabat portas ingrediens celsas, et velut collo munito, rectam aciem luminum tendens, nec dextra vultum nec laeva flectebat et (tamquam figmentum hominis) nec cum rota concuteret nutans, nec spuens, aut os aut nasum tergens vel fricans, manumve agitans visus est umquam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 10:1)
lavacra in modum provinciarum exstructa;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:4)
Cumque in ipso proeliorum articulo eques se fortiter conturmaret, et muniret latera sua firmius pedes, frontem artissimis conserens parmis, erigebantur crassi pulveris nubes, variique fuere discursus, nunc resistentibus, nunc cedentibus nostris, et obnixi genibus quidam barbari peritissimi bellatores, hostem propellere laborabant, sed destinatione nimia dexterae dexteris miscebantur et umbo trudebat umbonem, caelumque exsultantium cadentiumque resonabat a vocibus magnis, et cum cornu sinistrum artius gradiens, urgentium tot agmina Germanorum vi nimia pepulisset, iretque in barbaros fremens, equites nostri cornu tenentes dextrum, praeter spem incondite discesserunt, dumque primi fugientium postremos impediunt, gremio legionum protecti, fixerunt integrate proelio gradum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION