라틴어 문장 검색

tumor mollior, et ab ima parte latus, extenuatus in vertice est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 3:4)
Si sub his inflammatio non conquieverit, post diem quintum multa calida aqua vulnus fovendum, donec scrotum ipsum et extenuetur, et rugosius fiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 10:4)
Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 4:3)
Quod si tale est, indice digito corpus illud forandum est, ut effuso humore extenuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 6:2)
eae vero, quae super aures transversae sunt, totis oris paulatim extenuantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 3:4)
Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 7:2)
corpus inedia extenuandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 30:4)
per quae cum carne callus quoque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 40:6)
Ubi is tumor extenuatus est, rursus ad ordinem vitae revertendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 40:8)
quoque in eo plus usus superest, eo minus id extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 6:2)
Scabies extenuatur trito alio defricta;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 1:1)
sive album in oculo est, montanus sal Hispanus vel Ammoniacus vel etiam Cappadocus, minute tritus et immixtus melli vitium extenuat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 7:3)
Cicatrices oculorum ieiuna saliva et sale defricatae 3 extenuantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 33장 1:3)
dein quibus aetas et iusta stipendia, dimissi cum honore, alii ob culpam, sed carptim ac singuli, quo tutissimo remedio consensus multitudinis extenuatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장19)
Cum hac gente non provisum bellum Alexander gesturus, cum in conspectu eius obequitaret hostis, adhuc aeger ex vulnere, praecipue voce deficiens, quam et modicus cibus et cervicis extenuabat dolor, amicos in consilium advocari iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION