라틴어 문장 검색

Illi soli non adsentior quod sucos varios de ciborum varietate confectos dicis contrarios esse corporibus, cum corpora ipsa de contrariis qualitatibus fabricata sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 16:2)
Nam et deus omnium fabricator aerem quo circumfundimur et cuius spiramus haustu non simplicem habere voluit qualitatem, ut aut frigidus sit semper aut caleat, sed nec continuae siccitati nec perpetuo eum addixit humori, quia una nos non poterat qualitate nutrire de permixtis quattuor fabricatos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 20:1)
ergo natura fabricans avem ab informi rudimento coepit, et ovum, in quo necdum est species animalis, effecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 3:3)
Proderit hoc olim, quod non mansura sepulcri Ardua marmoreo surrexit pondere moles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:22)
Fur notae nimium rapacitatis Conpilare Cilix volebat hortum, Ingenti sed erat, Fabulle, in horto Praeter marmoreum nihil Priapum.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXII1)
' Adstabat domini mensis pulcherrimus ille Marmorea fundens nigra Falerna manu, Et libata dabat roseis carchesia labris, Quae poterant ipsum sollicitare Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LV7)
At Chione non sentit opus nec vocibus ullis Adiuvat, absentem marmoreamve putes.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LX4)
Varro deos penates quaedam sigilla lignea vel marmorea ab Aenea in Italiam dicit advecta, cuius rei ita Vergilius meminit effigies sacrae divum Phrygiique penates, quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis extuleram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 37815)
unde est aut haec in nostros fabricata est machina muros:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 157)
divum domus vel quod eius muros Apollo et Neptunus fabricaverunt, ubi etiam Minerva per Palladium culta est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2414)
neptunus muros hoc quidem habet fabula, quod Neptunus cum Apolline Troiae fabricati sunt muros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6101)
molimur fabricamus, paramus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 611)
accepto duce Phalanto, octavo ab Hercule, profecti sunt, delatique ad breve oppidum Calabriae, quod Taras, Neptuni filius, fabricaverat, id auxerunt et prisco nomine appellaverunt Tarentum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5515)
nam ideo et Graecae scalae eliguntur, quia ita fabricantur, ut omni ex parte compagine tabularum clausae sint, ne aspectum ad corporis aliquam partem admittant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6464)
alii dicunt Laomedontem regem Troianorum, cum graviter cives sui ab ceto, id est belua marina, infestarentur propterea quod mercedem Neptuno ob fabricatos muros negasset, ad templum Iovis Ammonis scitatum misisse de mali remedio vel fine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 305)

SEARCH

MENU NAVIGATION