라틴어 문장 검색

uno modo secundum quod fabricatur ab autore suo, et sic est actio - et secundum istum modum Virgilius primo Eneidorum dicit Arma virumque cano -;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 122:2)
alio modo secundum quod fabricata profertur vel ab autore vel ab alio quicunque sit, sive cum soni modulatione proferatur, sive non:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 122:3)
Signum autem huius est quod nunquam dicimus ‘Hec est cantio Petri’ eo quod ipsam proferat, sed eo quod fabricaverit illam.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 122:8)
Eo inspectante, pannos varios fabricaverunt ejus servi, et vestium satis ad vestiendum fere mille hominum, singulos in annos, fecerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.34)
cum prorepserunt primis animalia terris,mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porropugnabant armis, quae post fabricaverat usus,donec verba, quibus voces sensusque notarent,nominaque invenere;
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장63)
Illae Christianos oculos potius scandalizent, quae purpurisso et quibusdam fucis ora oculosque depingunt, quarum facies gypseae et nimio candore deformes idola mentiuntur, quibus si forte inprovidens lacrimarum stilla eruperit, sulco defluit, quas nec numerus annorum potest docere, quod vetulae sunt, quae capillis alienis verticem instruunt et praeteritam iuventutem in rugis anilibus poliunt, quae denique ante nepotum gregem trementes virgunculae conponuntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:6)
Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam comicus cuius finis est humanos mores nosse atque describere, dixit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:21)
et Beselehel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei scriptura testatur, Hiram quoque, filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter templi supellectilem fabricati sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:7)
Apum fabricare alvearia, ad quas te mittunt Proverbia, et monasteriorum ordinem ac regiam disciplinam in parvis disce corporibus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:13)
tempta Chrysogonus quanti doceat vel Polio quanti lautorum pueros:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII83)
quamvis doctrina politos constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit naturae cuiusque animi vestigia prima.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:9)
vermibus et privas in corpora posse venire credis nec reputas cur milia multa animarum conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut quaerendum videatur et in discrimen agendum, utrum tandem animae venentur semina quaeque vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint, an quasi corporibus perfectis insinuentur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:6)
Navigia atque agri culturas moenia leges arma vias vestes [et] cetera de genere horum, praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, carmina, picturas et daedala signa polita usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemptim progredientis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:5)
quam quidem ut a nobis ratio verissima longe reiciat, quamquam sunt a me multa profecta, multa tamen restant et sunt ornanda politis versibus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:10)
quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi, ut discordia [sit] rerum magnoque tumultu ignibus et ventis furibundus fluctuet aeër. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION