라틴어 문장 검색

vel si haec fabulosa nimis et composita videntur, illud certe mihi concedes, Aper, non minorem honorem Homero quam Demostheni apud posteros, nec angustioribus terminis famam Euripidis aut Sophoclis quam Lysiae aut Hyperidis includi.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 5:1)
ceterum et Ulixen quidam opinantur longo illo et fabuloso errore in hunc Oceanum delatum adisse Germaniae terras, Asciburgiumque, quod in ripa Rheni situm hodieque incolitur, ab illo constitutum nominatumque;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 3장 3:1)
cetera iam fabulosa:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 6:1)
igitur versare sententias et huc atque illuc torquere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providen- tissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu verborum sibi ipsi obstrepentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장9)
ut conquirere fabulosa et fictis oblectare legentium animos procul gravitate coepti operis crediderim, ita vulgatis traditisque demere fidem non ausim.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 50장5)
simul virtus Germanici exercitus laudibus attollebatur, Vitellii modica et vulgari mentione, nulla in Vespasianum contumelia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장9)
cuius rei, ne quis fabulosam aut commenticiam putet, auctor est Cornelius Balbus, familiarissimus Caesaris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 2:1)
et Liuiae pro quodam tributario Gallo roganti ciuitatem negauit, immunitatem optulit affirmans facilius se passurum fisco detrahi aliquid, quam ciuitatis Romanae uulgari honorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 3:3)
cibi - nam ne haec quidem omiserim - minimi erat atque uulgaris fere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 76장 1:1)
contra plures auctorem generis libertinum prodiderunt, Cassius Seuerus nec minus alii eundem et sutorem ueteramentarium, cuius filius sectionibus et cognituris uberius compendium nanctus, ex muliere uulgari, Antiochi cuiusdam furnariam exercentis filia, equitem R. genuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 1:1)
Media ilia tempestate moenia interfluebat Marsyas, amnis fabulosis Graecorum carminibus inclitus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 2:1)
alii laetum id regi somnium esse dicebant, quod castra hostium arsissent, quod Alexandrum deposita regia veste in Persico et vulgari habitu perductum ad se vidisset, quidam non:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 4:2)
ad modum loquendi, remissus est modus et humilis, quia locutio vulgaris, in qua et muliercule communicant. 32.
(단테 알리기에리, Epistolae 103:4)
2. Sed quia unamquanque doctrinam oportet non probare, sed suum aperire subiectum, ut sciatur quid sit super quod illa versatur, dicimus, celeriter actendentes, quod vulgarem locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere voces incipiunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 3:1)
vel, quod brevius dici potest, vulgarem locutionem asserimus quam sine omni regola nutricem imitantes accipimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION