라틴어 문장 검색

ad intellegendum saxei, ad iudicandum lignei, ad suscensendum flammei, ad ignoscendum ferrei, ad amicitias pardi, ad facetias ursi, ad fallendum vulpes, ad superbiendum tauri, ad consumendum minotauri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:5)
Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem, cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1213)
Istuc crucior, a viro me tali abalienarier, nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 834)
Stichvs Fecisti, ere, facetias, quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 25)
quam quidem his libris propterea sequimur, quod, quamquam et a veteribus Academicis et a Peripateticis vestris, qui quondam idem erant, qui Academici, quae honesta sunt, anteponuntur iis, quae videntur utilia, tamen splendidius haec ab eis disseruntur, quibus, quicquid honestum est, idem utile videtur nec utile quicquam, quod non honestum, quam ab iis, quibus et honestum aliquid non utile et utile non honestum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 24:2)
Academia, gymnasium Atheniense 446 1 - disciplina Platonica 281 27 284 2 323 1 441 29 - gymnasium in Tusculano situm 284 15 319 16 Academici 363 19 364 4 383 30 438 23 443 4 libri Academici v. Tullius Accius, L. 388 20 Atr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, I. NOMINA PROPRIA1)
Cum haec autem consimiliter tam Pyrronii dicant quam Academici, differre tamen inter sese et propter alia quaedam et vel maxime propterea existimati sunt, quod Academici quidem ipsum illud nihil posse comprehendi quasi comprehendunt, et nihil posse decerni quasi decernunt, Pyrronii ne id quidem ullo pacto verum videri dicunt, quod nihil esse verum videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION