라틴어 문장 검색

M. Fabi Ambusti, potentis viri cum inter sui corporis homines tum etiam ad plebem, quod haudquaquam inter id genus contemptor eius habebatur, filiae duae nuptae, Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 356:2)
haec frementibus hora fatalis ignominiae advenit, omnia tristiora experiundo factura quam quae praeceperant animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 70:1)
inde Dardanorum urbem Sintiam, in Macedoniam transitum Dardanis facturam, cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 353:2)
idem alias colonias facturas, idem socios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 148:2)
date frenos impotenti naturae et indomito animali et sperate ipsas modum licentiae facturas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 22:1)
Quinctius quo profectus erat Demetriadem contendit, ratus Chalcidem liberatam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem Romanam facturam et, ut praesidii aliquid esset suae partis hominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit, ut armaret iuventutem, et Villium ad Demetriadem praemisit ad temptandos animos, non aliter, nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis, rem adgressurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 467:1)
asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae, divitiarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 494:1)
neque finiri bellum magnificentius quam ab tam memorabili pugna posse, neque spem firmiorem pacis perpetuae dari quam quae perculsos adverso proelio Romanos molliores factura sit ad paciscendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 681:1)
nam nunc quidem, quod vulgo fieri, hoc praecipue bello, animadverti, nemo tam famae contemptor est cuius non debilitari animus possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 262:1)
nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 348)
ego iussi, et dixit se facturam uxor mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 880)
idem edepol Venerem credo facturam tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2380)
adversari sine dedecore et scelere summo haud possumus, neque equidem id factura neque tu ut facias consilium dabo, verum ut exoremus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 217)

SEARCH

MENU NAVIGATION