라틴어 문장 검색

Substernatur autem mundissima palea, vel molle fenum, id est, cordum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 2:4)
Palustris quoque,sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, faenum Graecum, sed praecipue genus intubi, quod σέριν Graeci appellant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 2:4)
vel si eae non sunt, crassissimum quodque faenum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 9:4)
cupressus arbor in agris eius conspicua altitudine repente prociderat ac postera die eodem vestigio resurgens procera et latior virebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장4)
arbor quoque cupressus in agro auito sine ulla ui tempestatis euulsa radicitus atque prostrata insequenti die uiridior ac firmior resurrexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 4:3)
veteris sub nocte cupressi sordidus et multa pallens ferrugine taurus
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 816:2)
'faenum habet in cornu, longe fuge;
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장21)
Sed dum tota domus raeda componitur una, substitit ad veteres arcus madidamque Capenam, hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae, nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex (omnis enim populo mercedem pendere iussa est arbor et eiectis mendicat silva Camenis). in vallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles veris, quanto praesentius esset numen aquis, viridi si margine clauderet undas herba, nec ingentium violarent marmora tofum.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III4)
Cum dedit ille locum, cophino faenoque relicto arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem, interpres legum Solymarum et magna sacerdos arboris ac summi fida internuntia caeli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI271)
grandia praeterea tortoque calentia faeno ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae parte anni quales fuerant in vitibus uvae, Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem aemula Picenis et odoris mala recentis nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam autumnum et crudi posuere pericula suci.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI27)
Procumbunt orni, nodosa impellitur ilex, Silvaque Dodones, et fluctibus aptior alnus, Et non plebeios luctus testata cupressus, Tum primum posuere comas, et fronde carentes Admisere diem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:20)
Nec feriatus ibat ante carrucam, Sed tuta faeno cursor ova portabat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII3)
Aspice, quam certo videar non ligneus ore Nec devota focis inguinis arma geram, Sed mihi perpetua numquam moritura cupresso Phidiaca rigeat mentula digna manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII4)
antiqua cupressus ad vetustatem rettulit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7144)
cupressum autem, funebrem arborem, bene ante templum deae lugentis esse confirmat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7145)

SEARCH

MENU NAVIGATION