라틴어 문장 검색

Nos autem ex Apollinari didicimus, vanos proprie dici, non ut vulgus diceret, desipientis aut hebetes aut ineptos, sed, ut veterum doctissimi , mendaces et infidos et levia inaniaque pro gravibus et veris astutissime componentes;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 11:1)
Quod si quis consensu jam inveterato tanquam temporis judicio moveatur, sciat se ratione admodum fallaci et infirma niti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:30)
ubi tot ambigua viarum, tam fallaces rerum et signorum similitudines, tam obliquae et implexae naturarum spirae et nodi, undequaque se ostendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:4)
Nam si traducatur ad alia quae similia existimantur, nisi rite et ordine fiat illa traductio, res fallax est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:3)
At quod in observatione indefinitum et vagum, id in informatione fallax et infidum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:7)
quod genus opinandi fallacissimum est, quandoquidem multa ex his quae ex fontibus rerum petuntur per rivulos consuetos non fluant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 260:4)
licet saepius res fallax sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:9)
Mendax enim Deo insultat, homini se incurvat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:7)
Famosi libelli, et licentiosi et mordaces sermones in status scandalum cum passim volitant et increbescunt, similiter novarum rerum rumores mendaces in regiminis dedecus undique iactati, et avide a populo excepti, sunt certe inter prognostica seditionum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 3:2)
Fodinae enim fallaces sunt et sumptuosae, et spe pulchra lactentes colonos reddunt circa alia socordes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:38)
Laudum tot conditones fallaces sunt ut laus merito in suspicionem venire possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:11)
Rursus, sicut prudenter notat Livius circa tractatus Antiochi et Aetiolorum, mendacia reciproca et ex utraque parte quandoque magno usui esse possunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:11)
Sic fore fallaces mulieres sicque sagaces Sit cunctis clarum tot iniquis artibus harum, Nec pro communi uicio te crede uel uni, Certa fides oris dum nullis sit uel amoris!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:32)
Qua caper innisus fallacis ymagine uisus Ac nimis elatus, perhibetur talia fatus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:5)
fauces percipiunt cibum ferae, et cor sensatum verba mendacia.
(불가타 성경, 집회서, 36장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION