라틴어 문장 검색

hic duorum cara fratrum concalescunt pectora, fida quos per omne tempus iunxerat sodalitas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.23)
Saepe ex huiusmodi re quapiam et Malo principio magna familiaritas Conflata est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 266)
nam mihi magna cum eo iam inde usque a pueritia Fuit semper familiaritas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 231)
ille, si me alienus affinem volet, Tacebit dum intercedet familiaritas;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 128)
sed tamen qui sunt amici ex causa iustiore cognationis aut adflnitatis aut sodalitatis alicuius necessitudinis, iis carum et iucundum esse maxime prodest.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 6:5)
nam hoc biennio quattuor sodalitates hominum ad ambitionem gratiosissimorum tibi obligasti, C. Fundani, Q. Galli, C. , C. Orcivi.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 9:2)
Tertium illud genus est [studiorum] voluntarium, quod agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes, propter quas quisque studiosus tui esse videbitur, significanda erga illos pari voluntate, adducenda amicitia in spem familiaritatis et consuetudinis confirmari oportebit.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 15:1)
artificis autem est invenire in actione adversarii quae contra semet ipsa pugnent aut pugnare videantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum magnae familiaritatis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 318:4)
Sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장4)
Disputationes praeparatae et effusae audiente populo plus habent strepitus, minus familiaritatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 38 1:2)
" Meministi - " antequam plures notas familiaritatis veteris proferret :
(세네카, 행복론, Liber V 145:3)
Fidele consilium, adsidua conversatio, sermo comis et sine adulatione iucundus, aures, si deliberari velit, diligentes, tutae, si credere, convictus familiaritas.
(세네카, 행복론, Liber VI 139:4)
" Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non disciplina perdomentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 66:2)
Puerum aetas excuset, feminam sexus, extraneum libertas, domesticum familiaritas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 149:1)
Nullo melius nomine de nobis natura meruit, quae eum sciret quibus aerumnis nasceremur, calamitatum mollimentum consuetudinem invenit, cito in familiaritatem gravissima adducens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION