라틴어 문장 검색

Seneca Lucilio suo salutem Libenter ex is, qui a te veniunt, cognovi familiariter te cum servis tuis vivere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 471)
Dominum patrem familiae appellaverunt, servos, quod etiam in mimis adhuc durat, familiares.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 14:2)
Saepius hoc exemplo mihi utendum est, nec enim ullo efficacius exprimitur hic humanae vitae mimus, qui nobis partes, quas male agamus, adsignat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 7:1)
Si eiusmodi sententiae familiariter in animum receptae formant eum, cur non haec pars philosophiae, quae talibus sententiis constat, idem possit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 47:1)
Talia esse scripta eius non dubito, etiam si magis reminiscor quam teneo haeretque mihi color eorum non ex recenti conversatione familiariter, sed summatim, ut solet ex vetere notitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:1)
Hunc esse qui in tribunali, in rostris, in omni publico coetu sic apparuerit, ut pallio velaretur caput exclusis utrimque auribus, non aliter quam in mimo fugitivi divitis solent ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 6:3)
iam famam mimum fecistis.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:11)
At quam bene mimum egit, quomodo raptam se questa est, qua uociferatione!
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 2:2)
SPYRIDION aeque familiariter in templum uolturios subire putauit quam passeres aut columbas;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 27:1)
I nunc et mimos multa mentiri ad exprobrandam luxuriam puta.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 71:4)
Plura me hercules praetereunt quam fingunt et tanta incredibilium vitiorum copia ingenioso in hoc unum saeculo processit, ut iam mimorum arguere possimus neglegentiam.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 71:5)
Non dubito quin Iuliae Augustae, quam familiariter coluisti, magis tibi placeat exemplum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 21:4)
familiariter enim domestica aspicimus et semper iudicio favor officit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 16:3)
itaque cum mortuo in Syria Gaio Caesare per codicillos questus esset diuus Augustus, ut erat mos illi clementissimo uiro, non ciuiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno conuiuio cenasset, rescripsit Pollio:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 5:2)
simulatum morbum et derisum mimo turpissimo patrem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.29)

SEARCH

MENU NAVIGATION