라틴어 문장 검색

In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum uotorumque uersatur intentio ueluti nobilitas fauorque popularis, quae uidentur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:16)
Eodem tempore mane loricatus unus ex legione vernacula ad nos transfugit et nuntiavit Pompeium oppidanos Ucubenses convocasse eisque ita imperavisse ut diligentia adhibita perquirerent qui essent suarum partium itemque adversariorum victoriae fautores.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:3)
Insequenti die Pompeius securi percussit homines LXXIIII qui dicebantur esse fautores Caesaris victoriae, reliquos versum oppidum iussit deduci.
(카이사르, 히스파니아 전기 21:4)
Ita avidi cupidique suarum quisque ex partium virorum fautorumque voluntate habebatur.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:11)
Idcirco enim copias eduxerat quod Ursaonensium civitati [qui sui] fuissent fautores, antea litteras miserat Caesarem nolle in convallem descendere, quod maiorem partem exercitus tironem haberet.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:3)
Qui illarum partium fautores essent, conveniunt in domum quo erat delatus, qui arbitrati sunt clanculum venisse, ut ab eo quae vellent de bello requirerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:13)
Pars erat quae legatos ad Caesarem miserat, pars erat quae Pompeianarum partium fautores essent.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:2)
ingenio minuit merces properata favorem:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:7)
extinctusque fores, ni te sub nomine legum proditio regnique favor texisset Eoi."
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:193)
subitisque favorem permutas odiis?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum3)
nec sprevit regina deum vel matris honore vel iusto vatis ducta favore pii, qui sibi carminibus totiens lustraverat aras Iunonis blanda numina voce canens proeliaque altisoni referens Phlegraea mariti, Titanum fractas Enceladique minas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam8)
his neque per dubium pendet Fortuna favorem nec novit mutare vices, sed fixus in omnes cognatos procedit honos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:5)
ingeniis patuit campus certusque merenti stat favor:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:138)
nostro nec debes regna favori, quae tibi iam natura dedit.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:231)
et quamvis praesens tumor et civilia nuper classica bellatrixque etiamnunc ira caleret, in ducis eximii conspiravere favorem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION