라틴어 문장 검색

meritis offertur inemptus pura mente favor.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:261)
Continuant superi pleno Romana favore gaudia successusque novis successibus augent:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:1)
Nec tamen humano cedit caeleste favori iudicium:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:95)
poscentibus ipse restiteras et mens, aliorum prona favori, iudex dura sui, facibus succensa pudoris tarda verecundis excusat praemia causis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:100)
ductoribus illis praeterea diversus erat favor:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:29)
laetatur eques plauditque senator votaque patricio certant plebeia favori.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:33)
Nec te ignoro cum et aliorum inlustrium scriptorum tum praecipue Tremeli auctoritatem revereri, qui, cum plurima rusticarum rerum praecepta simul eleganter et scite memoriae prodiderit, videlicet inlectus nimio favore priscorum de simili materia disserentium falso credidit parentem omnium terram, sicut muliebrem sexum aetate anili iam confectam, progenerandis esse fetibus inhabilem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 2:1)
eodemque tempore progenerantur in extremis partibus favorum amplioris magnitudinis quam sunt ceterae apes, eosque nonnulli putant esse reges.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 4:3)
causa praecipua ex formidine ne Germanicus, in cuius manu tot legiones, immensa sociorum auxilia, mirus apud populum favor, habere imperium quam exspectare mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장15)
unde in Germanicum favor et spes eadem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장4)
gaudebat oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis et missione festinata favorem militum quaesivisset, bellica quoque Germanici gloria angebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 52장2)
sed suberat occulta formido, reputantibus haud prosperum in Druso patre eius favorem vulgi, avunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis intra iuventam ereptum, brevis et infaustos populi Romani amores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 41장8)
set Maroboduum regis nomen invisum apud popularis, Arminium pro libertate bellantem favor habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 44장6)
sed favor nationis inclinabat in Zenonem, Polemonis regis Pontici filium, quod is prima ab infantia instituta et cultum Armeniorum aemulatus, venatu epulis et quae alia barbari celebrant, proceres plebemque iuxta devinxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장4)
nam ut quis misericordia in Germanicum et praesumpta suspicione aut favore in Pisonem pronior, diversi interpretabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION