라틴어 문장 검색

Huic, praeter tabem, illud quoque nonnumquam accedere solet, ut per assiduas pustulas, aut ulcera, summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 2:7)
ex hac febricula levis fit, quae etiam quum quievit, tamen repetit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 3:5)
Quum haec genera tabis sint, animadvertere primum oportet, quid sit in quo laboretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 4:1)
et, quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdum etiam tempestivis cibis medendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 9:7)
in phthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis, recte dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 10:2)
si vehementior noxa est, ac neque febricula, neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus auxiliis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 12:1)
ubi vetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur, febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 2:1)
Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est resolutio, id est quum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus, ac sic tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:1)
hunc ejus casum subsequitur tussis, bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 1:6)
Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:9)
ubi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 4:1)
febricula oritur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 1:13)
Potui, si febricula est, aqua pura calida, vel ea quae ipsa quoque adstringat, dari debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 4:6)
interdum enim tormina ac febriculas excitat, viresque consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 1:8)
Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis, quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut, interposito spatio, tabe hominem consumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION