라틴어 문장 검색

Ptolemaeorum eruditissimus, quem Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter cetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetri Phalerei grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Iudaeis quoque postulavit, proprias atque vernaculas litteras, quas soli habebant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 5:3)
Iudaeus Iosephus, antiquitatum Iudaicarum vernaculus vindex;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 6:2)
Peregrinos enim deos non putem extraneae genti magis fautum voluisse quam suae, et patrium solum, in quo nati, adulti, nobilitati sepultique sunt, transfretanis dedisse, viderit Cybele, si urbem Romanam ut memoriam Troiam generis adamavit, vernaculi sui scilicet adversus Achivorum arma protecti, si ad ultores transire prospexit, quos sciebat Graeciam Phrygiae debellatricem subacturos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 3:3)
Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 6:1)
vernaculis artificibus, quia ister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 16:2)
nam et hoc docte consulendum, quod modo concreditumst, et illud autem inserviendumst consilium vernaculum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2230)
a stirpe stirpem cum de genere et prosapie dicimus, tantum femininum est, cum de arbore, et masculini generis et feminini invenitur, ut sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum, contra Horatius stirpesque raptas et pecus et domos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 991)
unde superfluo quidam arborem generis feminini esse volunt, cum hoc loco etiam de ligno generis feminini habeamus exemplum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6163)
et 'pinea silva lucus fuit' tale schema est ut nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes feminino plurali femininum singulare iungitur, item neutrum singulare, ut ite meae, quondam felix pecus, ite capellae, aut duobus femininis pluralibus masculinum singulare, ut Iraeque Insidiaeque, dei comitatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 853)
Cum enim attestante grammatica, duo genera specialiter, masculinum et femininum, ratio naturae cognoverit, quamvis dum quidam homines depauperati signaculo, juxta meam opinionem, possent neutri generis designatione censeri, tamen Cypridi sub intimis admonitionibus minarum tonitru ingessi, ut in suis conjunctionibus ratione exigentiae, naturalem constructionem solummodo [0457C] masculini femininique generis celebraret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION